Charter Document - 06230016
Charter Number: | 06230016 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Etsi non immerito gaudeamus quotiens Dominus mirificans sanctos suos ostendit per eos signa virtutum cum exinde inventus ecclesie sicut aquila renovetur confortetur fides et perfidia confundatur requisiti tamen ut aliquos sanctorum cathalago ascribamus ad id sine maturitate plurima procedere non audemus Sane presentatam nobis per dilectos filios S Archidiaconum et G Bernardi Canonicum Eboracen et L et J procuratores venerabilis fratris nostri [] archiepiscopi et Capituli Eboracen relationem inquisitionis facte a vobis de mandato nostro super miraculis beati Guillelmi perspeximus diligenter Set licet apud vos multa et magna miracula sint forte probata nequaquam tamen apud nos super hiis plene potuit ex vestra relatione constare cum in ea nequaquam dicta testium sint expressa per quos nobis veritatis posset fieri certitudo quamvis in relatione contineatur eadem quod per tales et tales talia et talia miracula sint probata Ut igitur quod in hoc negligenter omissum est per subsequentem diligentiam emendetur discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vel dicta testium receptorum sub vestris sigillis per fideles nuntios ad nostram presentiam destinetis vel inquisitionem sollempnem iterum facientes nobis plane ac plenarie quod singuli testium deposuerint rescribatis Quod si non omnes [] Datum Laterani iij Idus Aprilis Anno Octavo []
Markups
Names Markup:
Etsi non immerito gaudeamus quotiens Dominus mirificans sanctos suos ostendit per eos signa virtutum cum exinde inventus ecclesie sicut aquila renovetur confortetur fides et perfidia confundatur requisiti tamen ut aliquos sanctorum cathalago ascribamus ad id sine maturitate plurima procedere non audemus Sane presentatam nobis per dilectos filios S Archidiaconum et G Bernardi Canonicum Eboracen et L et J procuratores venerabilis fratris nostri [] archiepiscopi et Capituli Eboracen relationem inquisitionis facte a vobis de mandato nostro super miraculis beati Guillelmi perspeximus diligenter Set licet apud vos multa et magna miracula sint forte probata nequaquam tamen apud nos super hiis plene potuit ex vestra relatione constare cum in ea nequaquam dicta testium sint expressa per quos nobis veritatis posset fieri certitudo quamvis in relatione contineatur eadem quod per tales et tales talia et talia miracula sint probata Ut igitur quod in hoc negligenter omissum est per subsequentem diligentiam emendetur discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vel dicta testium receptorum sub vestris sigillis per fideles nuntios ad nostram presentiam destinetis vel inquisitionem sollempnem iterum facientes nobis plane ac plenarie quod singuli testium deposuerint rescribatis Quod si non omnes [] Datum Laterani iij Idus Aprilis Anno Octavo []embed