Charter Document - 06230014
Charter Number: | 06230014 |
---|---|
Cartulary Title: | Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate, Inspeximus |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Presentatas nobis felicis recordationis I Pape predecessoris nostri litteras respeximus in hunc modum [] Nuper autem dilecti filij [] de Fontibus et de [] Rievalle abbates et eorum conventus Cisterciensis ordinis nobis exponere procurarunt quod Capitulum Eboracensem ipsos nituntur in causam trahere coram vobis auctoritate quarumdam litterarum quas a nobis veritate tacita impetrasse noscuntur nulla facta de predictis litteris mentione Cum igitur nemini patrocinari debeat fraus et dolus discretioni vestras per apostolica scripta mandamus quatinus juxta formam litterarum predecessoris ipsius supersedentes hujusmodi questioni partes si litigandum duxerint ad nostram presentiam transmittatis ut causa ipsa per nos concordia sive judicio terminetur Revocato in statum debitum si quid super hoc interim fuerit temere attemptatum Quod si non omnes duo vestrum [] Datum Laterani iij Kalendas Decembris Pontificatus nostri anno tertio
Markups
Names Markup:
Presentatas nobis felicis recordationis I Pape predecessoris nostri litteras respeximus in hunc modum []embed Nuper autem dilecti filij [] de Fontibus et de [] Rievalle abbates et eorum conventus Cisterciensis ordinis nobis exponere procurarunt quod Capitulum Eboracensem ipsos nituntur in causam trahere coram vobis auctoritate quarumdam litterarum quas a nobis veritate tacita impetrasse noscuntur nulla facta de predictis litteris mentione Cum igitur nemini patrocinari debeat fraus et dolus discretioni vestras per apostolica scripta mandamus quatinus juxta formam litterarum predecessoris ipsius supersedentes hujusmodi questioni partes si litigandum duxerint ad nostram presentiam transmittatis ut causa ipsa per nos concordia sive judicio terminetur Revocato in statum debitum si quid super hoc interim fuerit temere attemptatum Quod si non omnes duo vestrum [] Datum Laterani iij Kalendas Decembris Pontificatus nostri anno tertio