Charter Document - 06190272
| Charter Number: | 06190272 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Monasterii de Passalet |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1327 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast, Papal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis presentes litteras [visuris vel audituris] Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod ex parte venerabilis et religiosi in Christo patris domini Abbatis Cluniacensis suo et totius ordinis Cluniacensis nomine nobis fuerunt exhibite et ostense quedam littere apostolice vera bulla plumbea sanctissimi in Christo patris et domini bone memorie domini Calixti pape secundi in filo de serico bullate non vitiate non cancellate non abolite non abrase nec in aliqua sui parte suspecte ut prima facie apparebat quarum tenor noscitur esse talis [] Quibus quidem litteris apostolicis nobis ut premittitur exhibitis et ostensis nobis ut ordinario ville et dioecesis Parisiensis ex parte ipsius domini Abbatis Cluniacensis suo et dicti ordinis Cluniacensis nominibus fuit humiliter supplicatum ut cum predictas litteras apostolicas per plures et diversas ac remotas valde partes exigente ipsius et ordinis Cluniacensis singulariumque personarum ejusdem utilitate seu necessitate habeat facere portari ac etiam publicari et in portandis seu mittendis eisdem originalibus litteris propter viarum pericula incursus predonum raptorum seu fluminum impetus seu alios casus fortuitos et periculosos super perditione destructione seu amissione ipsarum ac etiam propter vetus stationem earundem timeat sibi et dicto ordini Cluniacensi singulariterque personis ejusdem et non immerito formidet magna et diversa pericula provenire quatenus eidem de oportuno remedio providentes eisdem litteris apostolicis prius per nos visis palpatis et diligenter examinatis dignaremur eas ex causis predictis mandare auctoritate ordinaria exemplari et per tabellionem publicum in formam publicam et sub sigillo curie Parisiensis redigi ut per hec ipsa exemplaria eandem auctoritatem et firmitatem ut ipsa originalia obtinerent Nos vero attendentes supplicationem prefatam esse consonam rationi prefatis litteris apostolicis per nos cum diligentia prius visis palpatis et examinatis eisque indubitanter repertis veris integris non viciatis non corruptis nec in aliqua sui parte suspectis ipsas litteras apostolicas cause cognitione super hec precedente mandavimus et fecimus auctoritate ordinaria et sub sigillo curie nostre Parisiensis per Guillermum Marpaudi notarium publicum infrascriptum sollempniter exemplari et in formam publicam redigi quod quidem exemplar eandem ut premittitur auctoritatem et firmitatem perpetuam per hec ut ipsa originalia obtinere decrevimus auctoritate ordinaria in hiis scriptis In quorum omnium testimonium presentes litteras per dictum notarium publicum scribi et in publicam formam redigi mandavimus et sigillo curie Parisiensis una cum signo et subscriptione dicti notarii fecimus appensione muniri Acta sunt hec Parisiis anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo die sabbati post festum beati Martini hyemalis mense Novembris indictione xi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Johannis divina providentia pape vicesimi secundi anno duodecimo
Markups
Names Markup:
Universis presentes litteras [visuris vel audituris] Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod ex parte venerabilis et religiosi in Christo patris domini Abbatis Cluniacensis suo et totius ordinis Cluniacensis nomine nobis fuerunt exhibite et ostense quedam littere apostolice vera bulla plumbea sanctissimi in Christo patris et domini bone memorie domini Calixti pape secundi in filo de serico bullate non vitiate non cancellate non abolite non abrase nec in aliqua sui parte suspecte ut prima facie apparebat quarum tenor noscitur esse talis []embed Quibus quidem litteris apostolicis nobis ut premittitur exhibitis et ostensis nobis ut ordinario ville et dioecesis Parisiensis ex parte ipsius domini Abbatis Cluniacensis suo et dicti ordinis Cluniacensis nominibus fuit humiliter supplicatum ut cum predictas litteras apostolicas per plures et diversas ac remotas valde partes exigente ipsius et ordinis Cluniacensis singulariumque personarum ejusdem utilitate seu necessitate habeat facere portari ac etiam publicari et in portandis seu mittendis eisdem originalibus litteris propter viarum pericula incursus predonum raptorum seu fluminum impetus seu alios casus fortuitos et periculosos super perditione destructione seu amissione ipsarum ac etiam propter vetus stationem earundem timeat sibi et dicto ordini Cluniacensi singulariterque personis ejusdem et non immerito formidet magna et diversa pericula provenire quatenus eidem de oportuno remedio providentes eisdem litteris apostolicis prius per nos visis palpatis et diligenter examinatis dignaremur eas ex causis predictis mandare auctoritate ordinaria exemplari et per tabellionem publicum in formam publicam et sub sigillo curie Parisiensis redigi ut per hec ipsa exemplaria eandem auctoritatem et firmitatem ut ipsa originalia obtinerent Nos vero attendentes supplicationem prefatam esse consonam rationi prefatis litteris apostolicis per nos cum diligentia prius visis palpatis et examinatis eisque indubitanter repertis veris integris non viciatis non corruptis nec in aliqua sui parte suspectis ipsas litteras apostolicas cause cognitione super hec precedente mandavimus et fecimus auctoritate ordinaria et sub sigillo curie nostre Parisiensis per Guillermum Marpaudi notarium publicum infrascriptum sollempniter exemplari et in formam publicam redigi quod quidem exemplar eandem ut premittitur auctoritatem et firmitatem perpetuam per hec ut ipsa originalia obtinere decrevimus auctoritate ordinaria in hiis scriptis In quorum omnium testimonium presentes litteras per dictum notarium publicum scribi et in publicam formam redigi mandavimus et sigillo curie Parisiensis una cum signo et subscriptione dicti notarii fecimus appensione muniri Acta sunt hec Parisiis anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo die sabbati post festum beati Martini hyemalis mense Novembris indictione xi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Johannis divina providentia pape vicesimi secundi anno duodecimo
