Charter Document - 06190030

Charter Document - 06190030


Charter Number: 06190030
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1238 - 1239
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Ricardus Dei misericordia magister ordinis de Simpringham et capitulum omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris salutem Sciatis nos resignasse et inperpetuum quietum clamasse totum jus quod nobis competiit vel competere potuit ex dono nobilis viri Walteri filii Alani Scotie senescalli in terris piscariis et omnibus aliis reditibus sine aliqua retentione Unde volumus et concedimus ut illa omnia transeant in jus et proprietatem Abbatis et conventus monasterii de Passelet quibus dictus nobilis post hanc resignationem nostram ea contulit intuitu pietatis et ut perpetuis temporibus ea omnia habeant teneant et possideant sine omni inquietatione eis restitui fecimus omnia instrumenta que a quocumque habuimus super predictis universis renunciantes pro nobis et successoribus nostris quo ad repetitionem vel inquietationem predictorum omnibus impetratis et impetrandis et omni juris remedio canonici et civilis et omni statuto et statuendo Et si reperta fuerint alicubi aliqua instrumenta per que hec nostra resignatio posset inquietari vel enervari volumus ut nullius sint firmitatis vel virtutis nec nobis vel successoribus nostris aliquo tempore valitura In hujus vero rei testimonium presens scriptum signorum nostrorum appositione roboravimus

Source (click image below to view full size)