Charter Document - 06190029

Charter Document - 06190029


Charter Number: 06190029
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1238
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Maltona et Willelmus de Sancto Andrea Eboraci priores pro ordine de Simpringham procuratores in Scotia constituti salutem Noveritis nos auctoritate Magistri [ordinis nostri resignasse et inperpetuum quietum clamasse totum jus quod] ordini nostro competiit vel competere potuit ex dono nobilis viri Walteri filii Alani domini Regis Scotie senescalli in terris piscariis et omnibus aliis reditibus suis sine aliqua retentione Unde volumus et concedimus ut Abbas et conventus de Passelet quibus dictus nobilis Walterus post resignationem nostram illa omnia pie contulit et liberaliter perpetuis temporibus absque omni inquietatione ea habeant teneant et possideant inconcusse Et ad hujus rei majorem evidentiam restituimus eisdem omnia instrumenta que ordo noster a quocunque optinuit super predictis universis renuntiantes nomine ordinis nostri quo ad repetitionem vel inquietationem predictorum omnibus impetratis et impetrandis et omni juris remedio canonici et civilis et omni statuto et statuendo Et si forsan reperta fuerint alicubi aliqua instrumenta per que hec nostra resignatio posset inquietari vel enervari volumus et concedimus ut nullius sint firmitatis vel virtutis nec aliquo tempore ordini nostro valitura Et ad plenam securitatem eis inde faciendam tradidimus eis procurationis nostre litteras quas a Magistro et capitulo ordinis nostri ad hec et alia facienda habuimus Acta apud Driburch anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo vigilia Sancti Andree apostoli Manu cepimus etiam efficaciter quod Magister ordinis nostri et capitulum infra Pentecosten proximo venturam dictis Abbati et conventui de Passelet mitti facient cartam suam in hec verba []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Willelmus de Maltona et Willelmus de Sancto Andrea Eboraci priores pro ordine de Simpringham procuratores in Scotia constituti salutem Noveritis nos auctoritate Magistri [ordinis nostri resignasse et inperpetuum quietum clamasse totum jus quod] ordini nostro competiit vel competere potuit ex dono nobilis viri Walteri filii Alani domini Regis Scotie senescalli in terris piscariis et omnibus aliis reditibus suis sine aliqua retentione Unde volumus et concedimus ut Abbas et conventus de Passelet quibus dictus nobilis Walterus post resignationem nostram illa omnia pie contulit et liberaliter perpetuis temporibus absque omni inquietatione ea habeant teneant et possideant inconcusse Et ad hujus rei majorem evidentiam restituimus eisdem omnia instrumenta que ordo noster a quocunque optinuit super predictis universis renuntiantes nomine ordinis nostri quo ad repetitionem vel inquietationem predictorum omnibus impetratis et impetrandis et omni juris remedio canonici et civilis et omni statuto et statuendo Et si forsan reperta fuerint alicubi aliqua instrumenta per que hec nostra resignatio posset inquietari vel enervari volumus et concedimus ut nullius sint firmitatis vel virtutis nec aliquo tempore ordini nostro valitura Et ad plenam securitatem eis inde faciendam tradidimus eis procurationis nostre litteras quas a Magistro et capitulo ordinis nostri ad hec et alia facienda habuimus Acta apud Driburch anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo vigilia Sancti Andree apostoli Manu cepimus etiam efficaciter quod Magister ordinis nostri et capitulum infra Pentecosten proximo venturam dictis Abbati et conventui de Passelet mitti facient cartam suam in hec verba []embed