Charter Document - 06190010

Charter Document - 06190010


Charter Number: 06190010
Cartulary Title: Registrum Monasterii de Passalet
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Walterus Dei gratia Glasguensis episcopus et Ricardus ejusdem permissione abbas de Kelcou eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse [] Hujus igitur auctoritate mandati nos tanquam filii obedientie apud Jeddewort convenimus ubi nobis a quibusdam viris juris peritis fuit consultum ut Priori et conventui de Wenloc unde primi monachi de Passelet exierunt formam hujus mandati faceremus transmitti auctoritate apostolica precipiendo eis mandantes ut die et loco competentibus coram nobis comparerent si quid per hujusmodi creationem abbatis juri suo crederent derogari proposituri Quod utique ad instantiam patroni loci ipsius de Passelet fuit adimpletum Ipsis autem ad diem sibi prefixum non venientibus licet per aliquot dies supersedimus Abbate de Melros conjudice nostro ad totum negotium sufficienter excusato cum de predictis periculis et majoribus per testes omni exceptione majores necnon et de plena exemptione eorundem monachorum a domo de Wenloc per fidelia scripta et autentica nobis manifeste constaret ordine juris in omnibus observato eis auctoritate apostolica qua fungimur sine juris prejudicio alieni facultatem concessimus sibi providendi de cetero per canonicam electionem de persona ydonea in abbatem Et ut hec concessio nostra in perpetuum robur optineat firmitatis hoc scriptum signorum nostrorum appensione roboravimus

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Walterus Dei gratia Glasguensis episcopus et Ricardus ejusdem permissione abbas de Kelcou eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini Pape in hec verba suscepisse []embed Hujus igitur auctoritate mandati nos tanquam filii obedientie apud Jeddewort convenimus ubi nobis a quibusdam viris juris peritis fuit consultum ut Priori et conventui de Wenloc unde primi monachi de Passelet exierunt formam hujus mandati faceremus transmitti auctoritate apostolica precipiendo eis mandantes ut die et loco competentibus coram nobis comparerent si quid per hujusmodi creationem abbatis juri suo crederent derogari proposituri Quod utique ad instantiam patroni loci ipsius de Passelet fuit adimpletum Ipsis autem ad diem sibi prefixum non venientibus licet per aliquot dies supersedimus Abbate de Melros conjudice nostro ad totum negotium sufficienter excusato cum de predictis periculis et majoribus per testes omni exceptione majores necnon et de plena exemptione eorundem monachorum a domo de Wenloc per fidelia scripta et autentica nobis manifeste constaret ordine juris in omnibus observato eis auctoritate apostolica qua fungimur sine juris prejudicio alieni facultatem concessimus sibi providendi de cetero per canonicam electionem de persona ydonea in abbatem Et ut hec concessio nostra in perpetuum robur optineat firmitatis hoc scriptum signorum nostrorum appensione roboravimus