Charter Document - 06152042
Charter Number: | 06152042 |
---|---|
Cartulary Title: | Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes [] quod ego Willelmus de Semilli [] concessi et presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi [] has domos et masuras et terras subnotatas sitas apud Mesnillum enardi quas eisdem canonicis Nicholaus quondam decanus Magister Symon anglicus et Rogerus de Orguel et quidam alii dederant in elemosinam videlicet masagium unius acre quod fuit Rad de Monasterio et domos eiusdem masagii per quatuor solidos redditus usualis monete et per quatuor capitalia auxilia videlicet de exercitu domini regis de filio meo primogenito faciendo milite de filia mea primogenita maritanda et de corpore meo redimendo si caperetur in guerra domini regis et per rationabile relevagium de morte prioris et successorum suorum Et septem acras terre cum masagio de dono Rogeri de Orguel per quatuor solidos redditus cum auxiliis et relevagio prenotatis et masagium cum tenemento quod fuit Gilleberti Wasquel trium acrarum per duodecim solidos redditus cum auxiliis et relevagio prenotatis et quatuor acras terre de terra Rad de Escura per quatuor solidos redditus et tres capones et tres denarios cum auxiliis et relevagio suprascriptis et tres acras et dimidiam de feodo Laurentii le Bouglier de quibus campus de Valle rad et campus de mara Parci reddunt campartum qui campi continent in se novem virgatas et quinque alie virgate libere et immunes sunt de camparto et reddunt viginti septem denarios redditus cum auxiliis et relevagio supradictis et masagium unius acre quod fuit Willelmi clerici de Corveseria quod masagium reddit duodecim denarios redditus et sex denarios auxilii et sex denarios relevagii De hiis autem prenotatis tenementis attornaverunt michi iam dicti canonici Sancti Laudi Rothom tenementum quod fuit Gilleberti Vasquel in quo ego et heredes mei possimus facere iusticiam nostram pro omnibus tenementis supradictis pro prefatis redditibus habendis et pro rationabili relevagio prenotato et pro auxiliis prenotatis si necesse fuerit Ego vero Willelmus hanc elemosine concessionem et has terras et domos prenotatas garantisandas eisdem canonicis a me tanquam domino feodi pro me et heredibus meis affidavi Pro hac autem concessione dederunt michi predicti canonici decem libras turonenses de recognitione Licet autem iam dictis canonicis facere omnem voluntatem suam de predictis domibus terris et masuris sicut de suo proprio salvis auxiliis et relevagio et redditibus pernotatis Vt autem hec omnia perpetuam obtineant firmitatem presenti scripto sigillum meum apponere curavi Actum anno gratie MCC vicesimo Testibus hiis Domino Gaufrido de Caprevilla canonico Roth Rad presbitero de Pavelli Thoma de Pavelli Eustachio de Pavelli Galtero de Sidevilla militibus Ricardo de Normara Willelmo de Croismara et pluribus aliis