Charter Document - 06150046

Charter Document - 06150046


Charter Number: 06150046
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit officialis Rotho salutem in domino Noveritis quod cum prior et convemus S Laudi Rothom traxissent Willelmum de Similleio militem in causam coram nobis super eo videlicet quod dictus Willelmus contra cartam suam quam eis fecerat veniendo in curia sua super quibusdam articulis in carta supra dicta non contentis eosdem traxisset in causam exigendo videlicet ab eis custodiam nemoris sui siti apud Maisnillum Enardi ratione feodorum in carta sua contentorum Exigendo etiam ab eis quasdam emendas pro defectu dierum et quedam juramenta que seculares vocant leges a quibus omnibus dicebant se esse immunes per cartam dicti Willelmi Dictus Willelmus coram nobis in jure confessus fuit omnia ea esse vera que continebantur in carta quam dicti prior et procurator conventus exhibuerint in jure coram nobis sub sigillo dicti militis Sed idem miles excipiendo adiecit quod talis conditio apposita fuit antequam carta illa sigillata fuisset quod si idem miles inveniret aliqua jura ratione feodorum in carta contentorum sibi conpetentia que in dicta carta non essent apposita item apponerentur in predicta carta cuius tenor talis est [] Cum igitur supra predicta exceptione dictus miles quosdam produxerit testes et testibus puplicatis dici fuit coram nobis a partibus altercatum Tandem inter eos amicabiliter compositum est sub hac forma Quod dictus miles contentas erit etiam eius heredes illis solis que in carta sua prefata continentur et tenentur dictus miles et heredes eius omnia illa feoda et tenementa que continentur in iam dicta carta defendere et garantisare dictis priori et conventui contra omnes per redditus relevagium et auxilia in jam dicta carta expressa sicut plenius in eadem carta continetur Salvo jure domini regis et domini de Paveilli Dicti vero prior et conventus dederunt pro ista compositione eidem militi decem solidos annui redditus percipiendos ei vel heredibus suis de camera prioris ad circumcisionem domini donec assignaverint eidem militi decem solidos annui redditus turon ad beneplacitum eius Licebit autem dicto militi et eius heredibus facere iustitiam suam pro predictis decem solidis habendis in feodo de Waisquel sicuti pro aliis redditibus et auxiliis in carta supra dicta contentis Et sciendum est quod si dictus prior et canonici cessaverint a solutione reddituum auxiliorum relevagii in carta contentorum sive decem solidorum predictorum per octo dies post terminos redditibus solvendis statutos vel etiam post moram octo dierum postquam fuerint rationabiliter requisiti de relevagio sive de auxiliis reddendis dictus miles sive heredes eius non poterunt exigere ab eisdem priore et canonicis nisi quinque solidos turon pro emenda ad quam emendam quinque solidos dicti prior et conventus eidem Willelmo et eius heredibus tenebuntur Nos vero in huius rei testimonium sigillum curie Roth presenti scripto apposuimus Actum anno domini MCCXXX secundo mense octobris valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit officialis Rotho salutem in domino Noveritis quod cum prior et convemus S Laudi Rothom traxissent Willelmum de Similleio militem in causam coram nobis super eo videlicet quod dictus Willelmus contra cartam suam quam eis fecerat veniendo in curia sua super quibusdam articulis in carta supra dicta non contentis eosdem traxisset in causam exigendo videlicet ab eis custodiam nemoris sui siti apud Maisnillum Enardi ratione feodorum in carta sua contentorum Exigendo etiam ab eis quasdam emendas pro defectu dierum et quedam juramenta que seculares vocant leges a quibus omnibus dicebant se esse immunes per cartam dicti Willelmi Dictus Willelmus coram nobis in jure confessus fuit omnia ea esse vera que continebantur in carta quam dicti prior et procurator conventus exhibuerint in jure coram nobis sub sigillo dicti militis Sed idem miles excipiendo adiecit quod talis conditio apposita fuit antequam carta illa sigillata fuisset quod si idem miles inveniret aliqua jura ratione feodorum in carta contentorum sibi conpetentia que in dicta carta non essent apposita item apponerentur in predicta carta cuius tenor talis est []embed Cum igitur supra predicta exceptione dictus miles quosdam produxerit testes et testibus puplicatis dici fuit coram nobis a partibus altercatum Tandem inter eos amicabiliter compositum est sub hac forma Quod dictus miles contentas erit etiam eius heredes illis solis que in carta sua prefata continentur et tenentur dictus miles et heredes eius omnia illa feoda et tenementa que continentur in iam dicta carta defendere et garantisare dictis priori et conventui contra omnes per redditus relevagium et auxilia in jam dicta carta expressa sicut plenius in eadem carta continetur Salvo jure domini regis et domini de Paveilli Dicti vero prior et conventus dederunt pro ista compositione eidem militi decem solidos annui redditus percipiendos ei vel heredibus suis de camera prioris ad circumcisionem domini donec assignaverint eidem militi decem solidos annui redditus turon ad beneplacitum eius Licebit autem dicto militi et eius heredibus facere iustitiam suam pro predictis decem solidis habendis in feodo de Waisquel sicuti pro aliis redditibus et auxiliis in carta supra dicta contentis Et sciendum est quod si dictus prior et canonici cessaverint a solutione reddituum auxiliorum relevagii in carta contentorum sive decem solidorum predictorum per octo dies post terminos redditibus solvendis statutos vel etiam post moram octo dierum postquam fuerint rationabiliter requisiti de relevagio sive de auxiliis reddendis dictus miles sive heredes eius non poterunt exigere ab eisdem priore et canonicis nisi quinque solidos turon pro emenda ad quam emendam quinque solidos dicti prior et conventus eidem Willelmo et eius heredibus tenebuntur Nos vero in huius rei testimonium sigillum curie Roth presenti scripto apposuimus Actum anno domini MCCXXX secundo mense octobris valete