Charter Document - 06100207

Charter Document - 06100207


Charter Number: 06100207
Cartulary Title: Innocent III, Regesta Supplementum [AD 1198-1215] [Rome]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Innocent episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus et dilectis filiis universis Ecclesiarum prelatis per Angliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Dignis laudibus attollimus magnificentiam Creatoris quod postquam idem qui est mirabilis et terribilis in consiliis super filios hominum aliquandiu toleravit ut perflando discurreret per areolam horti sui spiritus tempestatis quasi ludens taliter ut sic ostenderet infirmitatem et insufficientiam nostram nobis statim cum voluit Aquiloni dixit Da et Austro Noli prohibere imperansque ventis et mari statuit procellam in auram ut naute portum quietis inveniant peroptatum Cum enim inter regnum et sacerdotium Anglicanum non sine magno periculo atque damno super electionibus prelatorum gravis fuerit controversia diutius agitata illo tandem cui nihil est impossibile quique ubi vult spirat mirabiliter operante charissimus in Christo filius noster J rex Anglorum illustris liberaliter ex mera et spontanea voluntate de consensu communi suorum baronum pro salute anime sue ac predecessorum et successorum suorum vobis concessit et suis litteris confirmavit ut de cetero in universis et singulis ecclesiis ac monasteriis cathedralibus et conventualibus totius regni Anglie in perpetuum libere fiant electiones quorumcunque prelatorum majorum etiam et minorum Nos igitur hoc gratum et ratum habentes concessionem hujusmodi vobis et per vos ecclesiis et successoribus vestris prout in ejusdem regis litteris prospeximus contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad majorem autem et perpetuam memoriam hujus rei prefatas regis litteras super hoc confectas presentibus inseri fecimus quarum tenor talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani tertio Kalend Aprilis pontificatus nostri anno octavo decimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Innocent episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus et dilectis filiis universis Ecclesiarum prelatis per Angliam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Dignis laudibus attollimus magnificentiam Creatoris quod postquam idem qui est mirabilis et terribilis in consiliis super filios hominum aliquandiu toleravit ut perflando discurreret per areolam horti sui spiritus tempestatis quasi ludens taliter ut sic ostenderet infirmitatem et insufficientiam nostram nobis statim cum voluit Aquiloni dixit Da et Austro Noli prohibere imperansque ventis et mari statuit procellam in auram ut naute portum quietis inveniant peroptatum Cum enim inter regnum et sacerdotium Anglicanum non sine magno periculo atque damno super electionibus prelatorum gravis fuerit controversia diutius agitata illo tandem cui nihil est impossibile quique ubi vult spirat mirabiliter operante charissimus in Christo filius noster J rex Anglorum illustris liberaliter ex mera et spontanea voluntate de consensu communi suorum baronum pro salute anime sue ac predecessorum et successorum suorum vobis concessit et suis litteris confirmavit ut de cetero in universis et singulis ecclesiis ac monasteriis cathedralibus et conventualibus totius regni Anglie in perpetuum libere fiant electiones quorumcunque prelatorum majorum etiam et minorum Nos igitur hoc gratum et ratum habentes concessionem hujusmodi vobis et per vos ecclesiis et successoribus vestris prout in ejusdem regis litteris prospeximus contineri auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad majorem autem et perpetuam memoriam hujus rei prefatas regis litteras super hoc confectas presentibus inseri fecimus quarum tenor talis est []embed Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani tertio Kalend Aprilis pontificatus nostri anno octavo decimo