Charter Document - 06050015
| Charter Number: | 06050015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
H dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Inspeximus literas quas Uniuersitati scolarium Oxonie fieri fecimus anno regni nostri tricesimo nono sub sigillo nostro quo tunc utebamur in hec uerba [] Illud igitur quod superius expressum est quod scilicet quatuor Aldermanni et octo de discrecionibus legalioribus burgensibus uille predicte ipsis Aldermannis associati uel associandi iurent nobis fidelitatem in presencia nostra sint assistentes consulentes maiori balliuis predictis ad ea que superius sunt expressa sic uolumus obseruari ut si presentes non extiterimus prestetur iuramentum predictum coram alio quem loco nostri ad hoc duxerimus assignandum In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium sexto die Februarii anno regni nostri XLVI
Markups
Names Markup:
H dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Inspeximus literas quas Uniuersitati scolarium Oxonie fieri fecimus anno regni nostri tricesimo nono sub sigillo nostro quo tunc utebamur in hec uerba []embed Illud igitur quod superius expressum est quod scilicet quatuor Aldermanni et octo de discrecionibus legalioribus burgensibus uille predicte ipsis Aldermannis associati uel associandi iurent nobis fidelitatem in presencia nostra sint assistentes consulentes maiori balliuis predictis ad ea que superius sunt expressa sic uolumus obseruari ut si presentes non extiterimus prestetur iuramentum predictum coram alio quem loco nostri ad hoc duxerimus assignandum In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium sexto die Februarii anno regni nostri XLVI
