Charter Document - 06050011

Charter Document - 06050011


Charter Number: 06050011
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1255
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Henricus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod ad pacem et tranquillitatem necnon et utilitatem Uniuersitatis scolarium Oxonie prouidimus et concessimus quod quatuor Aldermanni fiant in Oxonia et octo de discrecioribus et legalioribus burgensibus eiusdem uille associentur ipsis Aldermannis qui omnes iurent nobis fidelitatem et sint assistentes et consulentes maiori et balliuis nostris Oxonie ad pacem nostram conseruandam ad assisas dicte uille custodiendas et ad inuestigandum malefactores et perturbatores pacis nostre et uagabundos de nocte et receptatores latronum et malefactorum et corporale prestent sacramentum quod omnia predicta fideliter obseruabunt In qualibet autem parochia uille Oxonie sint duo homines electi de legalioribus parochianis et iurati quod in qualibet quindena inquirent diligenter ne quis suspectus hospitetur in parochia et si aliquis receptauerit aliquem per Ires noctes in domo sua respondeat pro eo Nullus etiam regratarius emat uictualia in uilla Oxonie uel extra uersus illam ueniencia nec aliquid emat nec iterum uendat ante horam nonam et si fecerit amercietur et rem emptam amittat Si laicus inferat clerico grauem uel enormem lesionem statim capiatur et si magna sit lesio incarceretur in castro Oxonie et ibi detineatur quousque clerico satisfiat et hoc arbitrio Cancellarii et Uniuersitatis Oxonie si clericus proteruus fuerit si minor uel leuis sit iniuria incarceretur in uilla Si clericus inferat grauem uel enormem lesionem laico incarceretur in predicto castro quousque Cancellarius predictus Uniuersitatis ipsum postulauerit si minor uel leuis sit iniuria incarceretur in carcere uille quousque liberetur per Cancellarium Pistores et braciatores Oxonie in primo transgressu suo non puniantur set in secundo amittant panem et in tercio transgressu habeant iudicium de pillorio Quilibet pistor habeat sigillum suum et signet panem suum per quod possit cognosci cuius panis sit Quicumque de uilla Oxonie braciauerit ad uendendum exponat signum suum alioquin amittat ceruisiam Uina Oxon communiter uendantur et indifferenter tam clericis quam laicis ex quo inbrochiata fuerint Temptacio panis fiat bis in anno uidelicet in quindena post festum sancti Michaelis et circa festum sancte Marie in Marcio et assisa ceruisie fiat eisdem terminis secundum ualorem bladi et brasii et quocienscumque debeat fieri temptacio panis et ceruisie intersit Cancellarius predicte Uniuersitatis uel aliqui ex parte sua ad hoc deputati si super hoc requisiti interesse uoluerint Quod si non intersint nec super hoc requisiti fuerint nichil ualeat temptacio predicta In cuius rei testimonium has litteras eidem Uniuersitati fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Wudestoke decimo octauo die Iunii anno regni nostri tricesimo nono

Source (click image below to view full size)