Charter Document - 06001110
Charter Number: | 06001110 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Per hoc publicum instrumentum tam modernis quam posteris innotescat quod olim inter Humolariensem et Premonstratensem ecclesias scriptum autenticum factum fuit in quo continetur quedam censualis conventio in hec verba [] Procedente vero tempore cum prescripta conventio per LX annos et eo amplius iam durasset tandem occasione cuidam mensure veteris ad quam fratres Premonstratenses predictum censum se proponebant semper ab antiquo solvisse sed monachi Humolarienses ipsum amplius ad illam mensuram nolebant recipere Cum secundum apostolum servos Dei litigare non oporteat de utriusque ecclesie assensu communi nova quedam et amicabilis conventio nullum complete iam prescriptioni factura preiuditium sed eidem potius continuanda mediante bonorum et ad hoc electorum virorum arbitrio intercessit Talis videlicet quod salvo quantum ad alia scripto veteri superius annotato pro censu predicto unus modius avene et novem modii frumenti a modo duobus sextariis minus ad mensuram Sancti Quintini eo tempore quo scriptum hoc ultimo factum fuit currentem perpetuo singulis annis solventur Et si deinceps mensura creverit vel decreverit id ipsum quod de mutatione mensure nuntianda et reformanda in superiori et veteri scripto contentum est et conventum observabitur Ceterum ne iste due conventiones diversis facte temporibus pro scriptorum diversitate sibi fidem aliquatenus derogarent bona fide que omnium et maxime religiosorum debet conventionibus sive contractibus interesse communiter fuit provisum ut utraque conventio eodem stilo et in una pagina sub cyrographo scriberetur quod utrinque partitum hinc sigillo Humolariensis inde sigillo Premonstratensis ecclesie ad firmitatem perpetuam est munitum Actum anno gratie MCC undecimo
Markups
Names Markup:
Per hoc publicum instrumentum tam modernis quam posteris innotescat quod olim inter Humolariensem et Premonstratensem ecclesias scriptum autenticum factum fuit in quo continetur quedam censualis conventio in hec verba []embed Procedente vero tempore cum prescripta conventio per LX annos et eo amplius iam durasset tandem occasione cuidam mensure veteris ad quam fratres Premonstratenses predictum censum se proponebant semper ab antiquo solvisse sed monachi Humolarienses ipsum amplius ad illam mensuram nolebant recipere Cum secundum apostolum servos Dei litigare non oporteat de utriusque ecclesie assensu communi nova quedam et amicabilis conventio nullum complete iam prescriptioni factura preiuditium sed eidem potius continuanda mediante bonorum et ad hoc electorum virorum arbitrio intercessit Talis videlicet quod salvo quantum ad alia scripto veteri superius annotato pro censu predicto unus modius avene et novem modii frumenti a modo duobus sextariis minus ad mensuram Sancti Quintini eo tempore quo scriptum hoc ultimo factum fuit currentem perpetuo singulis annis solventur Et si deinceps mensura creverit vel decreverit id ipsum quod de mutatione mensure nuntianda et reformanda in superiori et veteri scripto contentum est et conventum observabitur Ceterum ne iste due conventiones diversis facte temporibus pro scriptorum diversitate sibi fidem aliquatenus derogarent bona fide que omnium et maxime religiosorum debet conventionibus sive contractibus interesse communiter fuit provisum ut utraque conventio eodem stilo et in una pagina sub cyrographo scriberetur quod utrinque partitum hinc sigillo Humolariensis inde sigillo Premonstratensis ecclesie ad firmitatem perpetuam est munitum Actum anno gratie MCC undecimo