Charter Document - 06000058

Charter Document - 06000058


Charter Number: 06000058
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus quod ecclesia Premonstrata censualiter accepit ab ecclesia Humolariensi terram de Lehericurt cultam et incultam in aquis silvis pratis et sedem molendini in omnibus usibus in quibus melius ad suum commodum coli poterit Census autem talis est decem modii ad modium Sancti Quintini octo sextarios continentem Quod si forte mensura creverit ecclesia Premonstrata nuntiabit ecclesie Humolariensi Si vero decreverit Humolariensis nuntiabit Premonstrate et mensura in id ipsum quod fuerat reformabitur Persolvetur autem a festo Sancti Remigii usque ad festum Sancti Martini et quando recipiendum erit fratres Premonstrate ecclesie nuntiabunt Humolariensi ecclesie ut mittat nuntios suos ad mensurandum Quod si infra quindecim dies non venerint et postea communi dampno ut est incendium vel rapina perierit eis non restaurabitur De frumento novem modii erunt et unus modius avene qui sedecim sextariis mensurabitur et frumentum de eadem terra persolvetur de meliori post sementem Quod si alibi accipiatur consimile ipsorum monachorum arbitrio persolvetur aut ad Castellulum aut ad Morocurt eis deducetur a fratribus Premonstrate ecclesie Quod si de hiis aliqua querimonia under placitari oporteat emerserit et ecclesia Premonstrata per se terminare nequiverit abbas Humolariensis per se et per suos in querenda iusticia Premonstratam ecclesiam iuvabit quantum poterit sine sacramento et rerum suarum dispendio Quod ut ratum permaneat assensu utriusque capituli sigillis utriusque ecclesie confirmatum est Signum Hugonis abbatis Humolariensis Signum Rainardi prioris Signum Hilduini prepositi Signum Arnulfi thesaurarii Signum Humberti diaconi Signum Rogeri subdiaconi Actum anno verbi incarnati MCXLVI