Charter Document - 05920042
| Charter Number: | 05920042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Annals and Antiquities of Lacock Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Pateat universis quod nos Willelmus Dei permissione Episcopus Sarum inspeximus quandam compositionem initam inter discretum virum dominum Nicholaum Longespee Thesaurarium Ecclesie nostre Sarum Rectorem Ecclesie de Lacock vero sigillo dicti Domini Nicholai signatum ex parte una et religiosas dominas dominam Julianam Dei gratia Abbatissam Monasterii de Lacock et ejus Conventum ex altera sub eo qui sequitur tenore [] Quam compositionem ratam habentes et acceptam ipsam auctoritate pontificali ad peticionem dictarum parcium de consensu Decani et Capituli Ecclesie nostre Sarum duximus confirmandam In cujus rei testimonium presentes litteras tam sigilli nostri quam Decani et Capituli nostri Sarum impressione fecimus communiri Datum apud Sunnyngg tercio decimo kalendas Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo et consecrationis nostre secundo
Markups
Names Markup:
Pateat universis quod nos Willelmus Dei permissione Episcopus Sarum inspeximus quandam compositionem initam inter discretum virum dominum Nicholaum Longespee Thesaurarium Ecclesie nostre Sarum Rectorem Ecclesie de Lacock vero sigillo dicti Domini Nicholai signatum ex parte una et religiosas dominas dominam Julianam Dei gratia Abbatissam Monasterii de Lacock et ejus Conventum ex altera sub eo qui sequitur tenore []embed Quam compositionem ratam habentes et acceptam ipsam auctoritate pontificali ad peticionem dictarum parcium de consensu Decani et Capituli Ecclesie nostre Sarum duximus confirmandam In cujus rei testimonium presentes litteras tam sigilli nostri quam Decani et Capituli nostri Sarum impressione fecimus communiri Datum apud Sunnyngg tercio decimo kalendas Aprilis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo et consecrationis nostre secundo
