Charter Document - 05871065

Charter Document - 05871065


Charter Number: 05871065
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Account
Date: 1250 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ecclesia S Albani et celle ejus et omnia ad eas pertinentias libera sint ab omni tributo sive regis sive episcopi sive comitis ducis vel judicis aut exactoris ab omnibus operibus que indici solent Nolumus etiam ut alicui nisi tantum Romano Pontifici debeant in aliquo respondere Item prohibemus ne aliquis archiepiscopus sive episcopus in cellis vestris exactiones aliquas audeat facere sive aliquod jus sive episcopale officium exercere presumat Item in quibus jura Pontificalia non habetis sive capelle vestre et cemiteria libera sint et ab omni exactione immunia in quibus videlicet ecclesiis vel capitulis liceat vobis sive fratribus vestris presbyteros eligere Ita tamen quod ab ipsis vel Episcoporum vicariis animarum curam sine venalitate suscipiant quibus nimirum presbyteris cum tantum assignaveritis unde victus et vestitus necessaria possint honeste percipere quicquid residuum fuerit liceat vobis in usus proprios convertere Cum vobis et aliis prelatis per apostolica scripta miserimus ut ad subventionem terre Hierosolymitane auxilium preberetis vos sicut accepimus commonitionibus nostris inducti decimam partem reddituum ecclesie vestre ac cellarum et hominum vestrorum tam pio operi deputastis de quo charitatem vestram in Domino commendantes tam ratum quam gratum habemus laudabile propositum vestrum auctoritate presentium sub interminatione anathematis districtius inhibentes ne aliqua ecclesiastica secularisve persona vos vel ecclesiam vestram hujus tam pie et necessarie actionis pretextu ad id vel simile compellere in posterum audeat nec vos aut ecclesiam vestram vel cellas quomodolibet infestare ne quod absit aliquando inviti subire cogamini quod mera liberalitate et pietatis intuitu noscimini inchoasse Omnibus prelatis per Angliam constitutis [] quia ecclesia beati Albani ad jus et proprietatem beati Petri [] Si persone vel presbyteri in ecclesiis constituti pro temporalibus predicto Abbati et fratribus respondere noluerint et debitam persolvere pensionem nos eidem Abbati et fratribus plenam concedimus facultatem ut quicquid habent in ecclesiis et capellis quod a se detinent eis sine alicujus contradictione et appellatione possint auferre donec illis de temporalibus respondere et debitam reddere pensionem saltem cogantur inviti Vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones vobis pia fidelium liberalitate collate libertates etiam et alia bona a clare memorie Rege Richardo et charissimo in Christo filio nostro Johanna Rege Anglie illustrissimo ecclesie vestre concessa sicut ea juste et pacifice possidetis et in eorundem authenticis plenus continetur necnon ecclesias et pensiones earum per Metropolitanum et Diocesanum Episcopum literis confirmatas libertates quoque ac immunitates Monasterio sancti Albani pro suis cellis concessas vobis et per vos ecclesie vestre cum sit cella Monasterii memorati auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis autem []

Source (click image below to view full size)