Charter Document - 05870065

Charter Document - 05870065


Charter Number: 05870065
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1254
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Eodem quoque tempore cum dominus Dunelmensis Episcopus Nicolaus secus quam deceret aut expediret honoris sue et federis ac fraternitatis habita inter ipsum et domum S Albani post pacis compositionem super visitatione ecclesie de Thinemua cepit eandem etiam in temporalibus pro viribus fatigare et ipsam in libertatibus Regum chartis magnificorum concessis et confirmatis et multorum annorum prescriptione usitatis non sine utriusque partis damnis et expensis infestare Destinatus est igitur quidam fratrum ecclesie S Albani ut a tali quiesceret molestatione Sed ille tam monita et preces ejusdem fratris quam literas quas super hoc ex parte domini Abbatis et conventus S Albani detulit contemnens asserebat se justam habere causam in illa sua mota questione quod tamen constat esse falsum licet illud per suos duodecim milites non ex parte utriusque plano assensu electos fuisse determinatum affirmaret quod liquere potest diligenter libertates ecclesie S Albani intuenti quas in parte tam in spiritualibus quas impugnaverat quam in temporalibus quas impugnat duximus huic pagine breviter tangendo annotare [] Postquam autem inter memoratum Episcopum temere predicta privilegia enervantem et Priorem et Conventum de Thinemua multipliciter fatigatum pax est per compositionem prescriptam reformata apposuit etiam dictus Episcopus ipsum Priorem et ejus Conventum in temporalibus impetere et damnificare libertates eximias a piis Regibus eisdem indultas enervando Que temeraria presumptio quam injuriosa fuit expresse per has domini Regis ad quem ascenderat clamor querulas patere poterit universis [] Patet igitur per predicta quod injuriatum est enormiter dicto Priori et Conventui suo qui gaudet eisdem privilegiis et libertatibus quibus et ecclesia beati Albani cui collatum est quicquid fas est conferri alicui Abbati in spiritualibus a summo Pontifice et a piissimis fundatore ejus offa et aliis Regibus Anglie in temporalibus quicquid Regia potestas potuit exhibere

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Eodem quoque tempore cum dominus Dunelmensis Episcopus Nicolaus secus quam deceret aut expediret honoris sue et federis ac fraternitatis habita inter ipsum et domum S Albani post pacis compositionem super visitatione ecclesie de Thinemua cepit eandem etiam in temporalibus pro viribus fatigare et ipsam in libertatibus Regum chartis magnificorum concessis et confirmatis et multorum annorum prescriptione usitatis non sine utriusque partis damnis et expensis infestare Destinatus est igitur quidam fratrum ecclesie S Albani ut a tali quiesceret molestatione Sed ille tam monita et preces ejusdem fratris quam literas quas super hoc ex parte domini Abbatis et conventus S Albani detulit contemnens asserebat se justam habere causam in illa sua mota questione quod tamen constat esse falsum licet illud per suos duodecim milites non ex parte utriusque plano assensu electos fuisse determinatum affirmaret quod liquere potest diligenter libertates ecclesie S Albani intuenti quas in parte tam in spiritualibus quas impugnaverat quam in temporalibus quas impugnat duximus huic pagine breviter tangendo annotare []embed Postquam autem inter memoratum Episcopum temere predicta privilegia enervantem et Priorem et Conventum de Thinemua multipliciter fatigatum pax est per compositionem prescriptam reformata apposuit etiam dictus Episcopus ipsum Priorem et ejus Conventum in temporalibus impetere et damnificare libertates eximias a piis Regibus eisdem indultas enervando Que temeraria presumptio quam injuriosa fuit expresse per has domini Regis ad quem ascenderat clamor querulas patere poterit universis [] Patet igitur per predicta quod injuriatum est enormiter dicto Priori et Conventui suo qui gaudet eisdem privilegiis et libertatibus quibus et ecclesia beati Albani cui collatum est quicquid fas est conferri alicui Abbati in spiritualibus a summo Pontifice et a piissimis fundatore ejus offa et aliis Regibus Anglie in temporalibus quicquid Regia potestas potuit exhibere