Charter Document - 05813159

Charter Document - 05813159


Charter Number: 05813159
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Writ
Date: 1329
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Turstanus de Holandia persona ecclesie de Preston in misericordia pro pluribus defaltis Idem Turstanus summonitus fuit ad respondendum Abbati de Sagio de placito quod redd[at] ei quadraginta libras que ei a retro sunt de annuo redditu decem marcarum quem ei debet [] Et unde idem Abbas per Thomam de Gosenargh attornatum suum dicit quod cum contencio fuit mota inter Theobaldum Wauter et Willelmum quondam Abbatem de Sagio predecessorem istius Abbatis nunc de advocacionibus ecclesiarum de Preston et Pulton cum omnibus earum capellis que sedata sunt inter eos hic per finem in Curia Ricardi quondam Regis Anglie progenitoris Domini Regis nunc anno regni sui septimo levatum die Veneris proxima post invencionem Sancte Crucis coram H Cantuarensi episcopo et sociis suis tunc justiciariis ipsius Ricardi Regis inter predictum Theobaldum petentem et predictum Abbatem et monachos Sagienses tenent[es] de advocacionibus ecclesiarum predictarum cum omnibus earum capellis per quem finem predictus Theobaldus dedit et quietumclamavit de se et heredibus suis prefatis Abbati et monachis et successoribus suis et predicti Abbas et monachi dederunt prefato Theobaldo et heredibus suis de se et successoribus suis advocacionem et presentacionem ecclesie de Preston cum omnibus capellis et pertinentiis suis imperpetuum ita quod quelibet persona presentata ad eandem ecclesiam per ipsum Theobaldum et heredes suos solvet singulis annis Abbati et successoribus suis decem marcas argenti videlicet quinque marcas ad festum Pentecostes et quinque marcas ad festum Sancti Martini qui quidem finis levatus fuit per concensum et voluntatem Willelmi de Chymley tunc archidiaconi Richemundie loci diocesani in cujus archidiaconatu predicte ecclesie site sunt et tempore levacionis cujus finis predicta ecclesia fuit vacans de quo quidam redditu predictus Willelmus quondam Abbas [] fuit seisitus per manus Adomari de la Roche quondam persone ecclesie predicte de Preston proxime presentat[i] ad predictam ecclesiam de Preston per predictum Theobaldum post levacionem finis predicti et omnes Abbates predecessores Abbatis nunc post predictum Willelmum seisiti fuere de redditu illo per manus personarum ecclesie predicte qui post fuerunt usque ad sex annos ante diem impetracionis brevis sui scilicet primo die Maii anno regni Domini Regis nunc quarto Quod predictus Thurstanus nunc persona ecclesie predicte predictum redditum prefato Abbati reddere contradixit et adhuc contradicit unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam quadraginta marcarum Et unde producit sectam Et Thurstanus per Henricum de Golds attornatum suum venit [] Et petit quod predictus Abbas ostendat si quid special[e] habeat de annuo redditu [] Et Abbas dicit quod finis inde levavit in curia predicti Regis [] prout ipse superius narravit Et hoc paratus est verificare per Record[um] Et quia curia hic vult de certiorari an predictus finis levavit necne datus est dies partibus hic in crastino Purificacionis beate Marie et predictus Abbas habeat tunc hic transcriptum pedis finis Ad quem diem predictus Thurstanus fecit se inde essoni[atum] versus predictum Abbatem Et hinc inde diem pro essonio sum[monuit] hic ad hunc diem scilicet in crastinum Sancti Johannis Baptiste proxime sequentem Et modo ven[iunt] partes predicte per predictos attornatos suos Et Dominus Rex mandavit Thesaurario et Camerario suis quod scrutatis pedibus finium coram prefato archiepiscopo anno predicto levato que sint in Thesauro Regis sub custodia sua ut dicitur transcriptum pedis finis predicti justiciarii sub sigillo scaccarii Regis distincte et aperte sine dilatione mitterent Virtute cujus mandati prefati Thesaurarii et Camerarii miserunt hic breve predictum quod eis inde ven[it] quod remanet in ligulis Et similiter transcriptum finis predicti in hec verba [] Ad quem diem venerunt predicti Abbas et Thurstanus per predictos attornatos suos Et predictus Thurstanus dicit quod ipse non potest dedicere quin ipse tenetur predicto Abbati in predicto annuo redditu et arreragiis predictis prout idem Abbas superius narravit Ideo cons[ideratum] est quod predictus Abbas recuperet versus eum annuum redditum predictum et arreragia predicta ante diem impetracionis et eciam post Et super hoc idem Abbas remittit ei omnia dampna Et idem Thurstanus in misericordia []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Turstanus de Holandia persona ecclesie de Preston in misericordia pro pluribus defaltis Idem Turstanus summonitus fuit ad respondendum Abbati de Sagio de placito quod redd[at] ei quadraginta libras que ei a retro sunt de annuo redditu decem marcarum quem ei debet [] Et unde idem Abbas per Thomam de Gosenargh attornatum suum dicit quod cum contencio fuit mota inter Theobaldum Wauter et Willelmum quondam Abbatem de Sagio predecessorem istius Abbatis nunc de advocacionibus ecclesiarum de Preston et Pulton cum omnibus earum capellis que sedata sunt inter eos hic per finem in Curia Ricardi quondam Regis Anglie progenitoris Domini Regis nunc anno regni sui septimo levatum die Veneris proxima post invencionem Sancte Crucis coram H Cantuarensi episcopo et sociis suis tunc justiciariis ipsius Ricardi Regis inter predictum Theobaldum petentem et predictum Abbatem et monachos Sagienses tenent[es] de advocacionibus ecclesiarum predictarum cum omnibus earum capellis per quem finem predictus Theobaldus dedit et quietumclamavit de se et heredibus suis prefatis Abbati et monachis et successoribus suis et predicti Abbas et monachi dederunt prefato Theobaldo et heredibus suis de se et successoribus suis advocacionem et presentacionem ecclesie de Preston cum omnibus capellis et pertinentiis suis imperpetuum ita quod quelibet persona presentata ad eandem ecclesiam per ipsum Theobaldum et heredes suos solvet singulis annis Abbati et successoribus suis decem marcas argenti videlicet quinque marcas ad festum Pentecostes et quinque marcas ad festum Sancti Martini qui quidem finis levatus fuit per concensum et voluntatem Willelmi de Chymley tunc archidiaconi Richemundie loci diocesani in cujus archidiaconatu predicte ecclesie site sunt et tempore levacionis cujus finis predicta ecclesia fuit vacans de quo quidam redditu predictus Willelmus quondam Abbas [] fuit seisitus per manus Adomari de la Roche quondam persone ecclesie predicte de Preston proxime presentat[i] ad predictam ecclesiam de Preston per predictum Theobaldum post levacionem finis predicti et omnes Abbates predecessores Abbatis nunc post predictum Willelmum seisiti fuere de redditu illo per manus personarum ecclesie predicte qui post fuerunt usque ad sex annos ante diem impetracionis brevis sui scilicet primo die Maii anno regni Domini Regis nunc quarto Quod predictus Thurstanus nunc persona ecclesie predicte predictum redditum prefato Abbati reddere contradixit et adhuc contradicit unde dicit quod deterioratus est et dampnum habet ad valenciam quadraginta marcarum Et unde producit sectam Et Thurstanus per Henricum de Golds attornatum suum venit [] Et petit quod predictus Abbas ostendat si quid special[e] habeat de annuo redditu [] Et Abbas dicit quod finis inde levavit in curia predicti Regis [] prout ipse superius narravit Et hoc paratus est verificare per Record[um] Et quia curia hic vult de certiorari an predictus finis levavit necne datus est dies partibus hic in crastino Purificacionis beate Marie et predictus Abbas habeat tunc hic transcriptum pedis finis Ad quem diem predictus Thurstanus fecit se inde essoni[atum] versus predictum Abbatem Et hinc inde diem pro essonio sum[monuit] hic ad hunc diem scilicet in crastinum Sancti Johannis Baptiste proxime sequentem Et modo ven[iunt] partes predicte per predictos attornatos suos Et Dominus Rex mandavit Thesaurario et Camerario suis quod scrutatis pedibus finium coram prefato archiepiscopo anno predicto levato que sint in Thesauro Regis sub custodia sua ut dicitur transcriptum pedis finis predicti justiciarii sub sigillo scaccarii Regis distincte et aperte sine dilatione mitterent Virtute cujus mandati prefati Thesaurarii et Camerarii miserunt hic breve predictum quod eis inde ven[it] quod remanet in ligulis Et similiter transcriptum finis predicti in hec verba []embed Ad quem diem venerunt predicti Abbas et Thurstanus per predictos attornatos suos Et predictus Thurstanus dicit quod ipse non potest dedicere quin ipse tenetur predicto Abbati in predicto annuo redditu et arreragiis predictis prout idem Abbas superius narravit Ideo cons[ideratum] est quod predictus Abbas recuperet versus eum annuum redditum predictum et arreragia predicta ante diem impetracionis et eciam post Et super hoc idem Abbas remittit ei omnia dampna Et idem Thurstanus in misericordia []