Charter Document - 05814159
Charter Number: | 05814159 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium anno regni Regis Ricardi septimo die Veneris proxime post invencionem Sancte Crucis coram H Cantuariensi archiepiscopo G Roffensi episcopo Ricardo Herfordensi archidiacono R archidiacono Eliensi et Ricardo de Heric et Simone de Pateshill et Oseberto filio Henrici et Thoma de Osseburne et aliis justiciariis et fidelibus Domini Regis ibi tunc presentibus Inter Theobaldum Walter petentem et Abbatem et monachos Sagienses tenentes per Johannem monachum Sagiensem positum loco eorum in curia Domini Regis ad lucrandum vel perdendum per breve Domini Regis de ultra mare de advocacione ecclesiarum de Preston et Pulton cum omnibus capellis et pertinenciis earum Unde placitum summonitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Theobaldus dedit et quietum clamavit de se et heredibus suis prefatis Abbati et monachis et successoribus suis imperpetuum totum jus et clamium suum quod habuit in advocacione ecclesie de Pulton cum ecclesia de Biscopham et omnibus aliis capellis et pertinentiis suis Predicti vero Abbas et monachi reddiderunt prefato Theobaldo et heredibus suis de se et successoribus suis advocacionem et presentacionem ecclesie de Preston cum omni bus capellis et pertinentiis suis imperpetuum Ita quod quelibet persona presentata ad eandem ecclesiam per predictum Theobaldum vel heredes suos solvet singulis annis Abbati et monachis predictis et Priori de Lancastre decem marcas argenti videlicet quinque marcas ad Pentecosten et quinque marcas ad festum Sancti Martini Insuper eciam quocienscunque idem Theobaldus vel heredes sui presentabunt aliquam personam ad eandem ecclesiam facient illud scire Priori de Lancastre viii diebus ante presentacionem Item erit ibi Prior Lancastrie vel aliquis pro eo ad recipiendum fidelitatem clerici presentati pro predictis decem marcis ad predictos terminos fideliter solvendis Et quamvis contingat quod idem Prior noluerit illi presentacioni interesse vel alium pro se mittere nichilominus erit clericus ad prefatam ecclesiam presentatus et institutus clericus in ecclesiam illam fidelitatem eandem suscipiet Hec autem concordia ita facta est per concensum et voluntatem Willelmi de Gunevill archidiaconi Richemundie in cujus archidiaconatu site sunt predicte ecclesie Et predictus Thurstanus dicit quod ipse invenit ecclesiam suam predictam exoneratam de predicto redditu et dicit quod ipse non potest predicto Abbati de predicto redditu sine Henrico Comite Lancastrie Patrono ejusdem ecclesie et Roberto archidiacono Richemundie ordinario ejusdem loci respondere Et petit auxilium de ipsis Comite et archidiacono Ideo ipsi sum[moniti sunt] quod sint apud Eboracum in Octavis Sancti Martini ad respondendum Ad quem diem predicti Patronus et ord[inarius] sum[moniti] fecere se essoni[atos] de predicto placito Et habuerunt diem per esson[iatores] suos apud Eboracum usque a die Pasche in unum mensem Idem dies datus fuit partibus predictis [] Ad quem diem predictus Thurstanus fuit esson[iatus] versus predictum Abbatem de predicto placito Et habuit inde diem ibidem ad hunc diem scilicet a[d] diem Sancte Trinitatis in xv dies ut patet Ro[tulo] esson[iorum] ejusdem termini nono Et tunc predictus Patronus et ordinarius non venerunt Ita quod tunc concessum fuit quod predictus Thurstanus responderet sine [] Et modo venerunt tam pre dictus Abbas quam predictus Thurstanus per predictos attornatus suos Et datus est eis dies apud Eboracum a die Sancti Michaelis in xv dies prece parcium sine essonio []