Charter Document - 05671063

Charter Document - 05671063


Charter Number: 05671063
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1229
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Cum de communi consilio generalis capituli Prior et conventus de Cumwell ab Abbate de Begeham nostri ordinis fuerint impetiti eo quod nostrum ordinem rejecissent quem eosdem gestasse aliquando notum est et certum et hoc rationabiliter factum fuerit sicut credimus et de jure tamen quam eandem domum in protectionem vestram et defensionem accipere voluistis eam tanquam vestram et ecclesie vestre per omnia reputantes habito super hoc consilio diligenti totam causane conscientia vestre duximus relinquendam de vestra bonitate discretione et prudentia confidentes et sperantes immo plenissime presumentes quod vos qui tanquam speculum in ecclesia Dei et quasi columpna inmobilis facti estis scientia pariter et doctrina a via rectitudinis et justicie suggestione aliqui deviare non velitis cujus fama defecata ubicumque diffundit suavitatis odorem siquidem quantumcunque nobis super dicta domo prejudicium generetur que qumque ad nostrum ordinem habuit directe respectum quia contra vestram offensam in aliquo incurrere non vellemus et si maximum juris nostri patiamur forsitan detrimentum ut supradictum est vobis ordinationem dicte domus duximus relinquendam ut inde faciatis quod honori vestro et saluti dictorum prioris et conventus videritis expedire scituri quod nos venerabili Abbati de Begeham dedimus in mandatis ut supersedeat in causa predicta Valete in domino Datum Premonstrati in capitulo generali anno gratie mcc vicesimo nono

Source (click image below to view full size)