Charter Document - 05670063

Charter Document - 05670063


Charter Number: 05670063
Cartulary Title: Charters of Cumbwell Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis R permissione divina Cantuariensis ecclesie minister humilis Totius Anglie primas salutem in domino Litteras Clementis Ecclesie Premonstratensium Abbatis et Abbatum ejusdem ordinis in capitulo generali constitutorum Suscepimus in hec verba [] Nos igitur ad dictum Monasterium de Cumbwell juxta officii nostris debitum ratione visitationis personaliter accedentes invocata spiritus sancti gratia de virorum prudentum nobis assidentium consilio ita duximus ordinandum videlicet quod prior qui pro tempore fuerit et conventus ejusdem loci tam in victu quam in vestitu regulam beati Augustini sequantur eo saltem modo vivendo quo canonici de Waltham vivere dinoscuntur Prenominatum etiam monasterium cum omnibus pertinentiis suis sicut et [] sub dei et nostra et ecclesie nostre protectione suscepimus decernentes ipsum monasterium nobis [et suc]cessoribus et ecclesie nostre immediate subjacere et ad nullum aliud monasterium [] [aliquo] jure pertinere Et in hujus nostre ordinationis testimonium huic scripto sigillum [nostrum apposuimus] Datum anno domini Mcc tricesimo mense martio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis R permissione divina Cantuariensis ecclesie minister humilis Totius Anglie primas salutem in domino Litteras Clementis Ecclesie Premonstratensium Abbatis et Abbatum ejusdem ordinis in capitulo generali constitutorum Suscepimus in hec verba []embed Nos igitur ad dictum Monasterium de Cumbwell juxta officii nostris debitum ratione visitationis personaliter accedentes invocata spiritus sancti gratia de virorum prudentum nobis assidentium consilio ita duximus ordinandum videlicet quod prior qui pro tempore fuerit et conventus ejusdem loci tam in victu quam in vestitu regulam beati Augustini sequantur eo saltem modo vivendo quo canonici de Waltham vivere dinoscuntur Prenominatum etiam monasterium cum omnibus pertinentiis suis sicut et [] sub dei et nostra et ecclesie nostre protectione suscepimus decernentes ipsum monasterium nobis [et suc]cessoribus et ecclesie nostre immediate subjacere et ad nullum aliud monasterium [] [aliquo] jure pertinere Et in hujus nostre ordinationis testimonium huic scripto sigillum [nostrum apposuimus] Datum anno domini Mcc tricesimo mense martio