Charter Document - 05619006
Charter Number: | 05619006 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] magistro et fratribus ordinis de Sempingham salutem et apostolicam benedictionem Quia sacra scriptura dicente proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua expedit ut nos quibus disponente domino ecclesiarum et religiosorum locorum cura et sollicitudo incumbunt eadem contra malitias et nequitias hominum tueamur Cum igitur sicut ex parte vestra fuit prepositum coram nobis nonnulli clerici et laici non tam iustitiam suam prosequi quam nos persequi dampnabiliter intendentes vos ultra duas plures ve dietas a domo vestra per litteras apostolicas faciant malitiose citari ut fatigati laboribus et expensis vel cedere litibus vel dampnosos subire cogamini pactiones nos quantum cum Deo possumus quieti vestre consulere cupientes ne decetero ultra duas dietas super hiis que infra ipsas habetis a domo ipsa per litteras a sede apostolica impetratas trahi possitis in causam ad exemplar felicis recordationis Gregorii pape predecessoris nostri auctoritate vobis presentium indulgemus nisi littere ipse de indulgentia presenti fecerint mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Lugdun xiij kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo