Charter Document - 05610006

Charter Document - 05610006


Charter Number: 05610006
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] magistro et fratribus ordinis de Sempingham salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre meretur honestas et devotionis quam ad apostolicam sedem geritis sinceritas impetrat ut quietem vestram opertum favoris presidio muniamus Exposita quidem auribus nostris petitorii vestre series continebat quod licet felicis recordationis Gregorius pape predecessor noster et nos postmodum ad instar ipsius vobis ne ultra duas plures ve dietas a domo vestra per litteras apostolicas trahi possitis in causam duxerimus misericorditer indulgendum non nulli tamen ad principalem domum de Sempingham et [] magistrum ac fratres eiusdem tantummodo indulgentiam apostolicam restringentes interpretantur illam reliquis domibus et fratribus vestri ordinis non prodesse super quo peccastis nobis expressius provideri Vestris igitur supplicationibus inclinati presentium auctoritate decernimus que eadem indulgentia ad omnes domos priores et fratres vestri ordinis se extendat Tenorem ipsius indulgentie facientes de verbo ad verbum presentibus annotari qui talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun ix kalendas Iulii pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] magistro et fratribus ordinis de Sempingham salutem et apostolicam benedictionem Religionis vestre meretur honestas et devotionis quam ad apostolicam sedem geritis sinceritas impetrat ut quietem vestram opertum favoris presidio muniamus Exposita quidem auribus nostris petitorii vestre series continebat quod licet felicis recordationis Gregorius pape predecessor noster et nos postmodum ad instar ipsius vobis ne ultra duas plures ve dietas a domo vestra per litteras apostolicas trahi possitis in causam duxerimus misericorditer indulgendum non nulli tamen ad principalem domum de Sempingham et [] magistrum ac fratres eiusdem tantummodo indulgentiam apostolicam restringentes interpretantur illam reliquis domibus et fratribus vestri ordinis non prodesse super quo peccastis nobis expressius provideri Vestris igitur supplicationibus inclinati presentium auctoritate decernimus que eadem indulgentia ad omnes domos priores et fratres vestri ordinis se extendat Tenorem ipsius indulgentie facientes de verbo ad verbum presentibus annotari qui talis est []embed Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugdun ix kalendas Iulii pontificatus nostri anno sexto