Charter Document - 05591008

Charter Document - 05591008


Charter Number: 05591008
Cartulary Title: Muniments of Holy Trinity Priory Wallingford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

S Dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis dilectis filiis abbati et decano Abendonie salutem graciam et benedictionem Intimauit nobis dilectus filius Ricardus de Henred quod prior et conuentus de Walingeforde super cantaria capelle sue de Henred contra formam composicionis rite inter eos inite coram bone memorie H tunc Sari episcopo graues ei plurimum sunt et molesti Vnde cum uenerabilis frater R episcopus Sari dicto R affinis esse dicatur et ideo aduerse parti non immerito debeat esse suspectus discretioni uestre de qua plenam fiduciam optinemus causam ipsam duximus committendam mandantes quatenus uocatis qui propter hoc fuerint euocandi et auditis hinc inde propositis eam secundum domini [mandatum] iudicio uel concordia terminetis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari [] Dat []

Source (click image below to view full size)