Charter Document - 05590008

Charter Document - 05590008


Charter Number: 05590008
Cartulary Title: Muniments of Holy Trinity Priory Wallingford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1221 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes literas uisuris uel audituris R Dei gracia Abbas Abendonie et E decanus Abendonie salutem Mandatum domini Cantuariensis suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati prior et conuentus de Walingeford uocati et in iudicio coram nobis comparentes confessi sunt in iure quod secundum tenorem instrumenti inter J priorem de Walingeford et Willelmum de Henred confecti in capella de Henred per tres dies in septimana diuina debeant celebrari et bona fide promise runt pro se et successoribus suis quod in omnibus et per omnia contenta in dicto instrumento fideliter obseruabunt Instrumenti autem tenor talis est Cum quedam controuersia uerteretur coram domino H Sar episcopo inter Iohannem priorem de Walingeford et W de Henred militem super celebracione diuinorum in capella de Henred quam predictus W de Henred lapideam de nouo construxerat tandem hoc modo conquieuit Dominus prior de Walingeford [recognouit] in prefata capella de Henred tribus diebus in ebdomada scilicet die lune die mercurii et die ueneris per capellanum matricis ecclesie diu ina debere celebrari saluis omnibus ad iura parochialia matricis ecclesie pertinentibus dominicis uero die bus et aliis diebus festiuis predictus W de Henred cum tota familia sua matricem sequetur ecclesiam Dictus uero W de Henred promisit in presencia domini episcopi quod nunquam uel per se uel per successores suos aliud quam in hoc scripto presenti expressum est nisi per graciam et uoluntatem ecclesie de Walingeford ad prefatam capellam de Henred uendicabit In huius autem rei testimonium dominus H Sar episcopus sigillum suum apposuit hiis testibus Abraham capellano Rogero de Welles Stephano decano G de Turberuile Ilberto de Mascay Nos igitur confessione ipsorom monachorom solempniter in iure facta et ex inspectione dicti instrumenti plenius edocti sentencialiter pronunciamus tribus diebus in ebdomada scilicet die lune die mercurii et die ueneris per capellanum matricis ecclesie in dicta capella de Henred diuina debere celebrari saluis omnibus ad iura parochialia matricis ecclesie pertinentibus Ne ergo processu temporis ea que per nos acta sunt in dubium possint deuocari una cum sigillo domini R Sari episcopi presenti scripto in modum cirographi confecto sigilla nostra duximus apponenda Hiis testibus W archidiaconus Berkesire magistro A Essebi et Valentino canonico Sari Gileberto persona de Stapelbrigge magistro Rogero de Wriham Ricardo de Turberuile Thoma de Mascay Iohanrie de Winkeholt Ricardo de Henred et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Vniuersis sancte matris ecclesie filiis presentes literas uisuris uel audituris R Dei gracia Abbas Abendonie et E decanus Abendonie salutem Mandatum domini Cantuariensis suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati prior et conuentus de Walingeford uocati et in iudicio coram nobis comparentes confessi sunt in iure quod secundum tenorem instrumenti inter J priorem de Walingeford et Willelmum de Henred confecti in capella de Henred per tres dies in septimana diuina debeant celebrari et bona fide promise runt pro se et successoribus suis quod in omnibus et per omnia contenta in dicto instrumento fideliter obseruabunt Instrumenti autem tenor talis est Cum quedam controuersia uerteretur coram domino H Sar episcopo inter Iohannem priorem de Walingeford et W de Henred militem super celebracione diuinorum in capella de Henred quam predictus W de Henred lapideam de nouo construxerat tandem hoc modo conquieuit Dominus prior de Walingeford [recognouit] in prefata capella de Henred tribus diebus in ebdomada scilicet die lune die mercurii et die ueneris per capellanum matricis ecclesie diu ina debere celebrari saluis omnibus ad iura parochialia matricis ecclesie pertinentibus dominicis uero die bus et aliis diebus festiuis predictus W de Henred cum tota familia sua matricem sequetur ecclesiam Dictus uero W de Henred promisit in presencia domini episcopi quod nunquam uel per se uel per successores suos aliud quam in hoc scripto presenti expressum est nisi per graciam et uoluntatem ecclesie de Walingeford ad prefatam capellam de Henred uendicabit In huius autem rei testimonium dominus H Sar episcopus sigillum suum apposuit hiis testibus Abraham capellano Rogero de Welles Stephano decano G de Turberuile Ilberto de Mascay Nos igitur confessione ipsorom monachorom solempniter in iure facta et ex inspectione dicti instrumenti plenius edocti sentencialiter pronunciamus tribus diebus in ebdomada scilicet die lune die mercurii et die ueneris per capellanum matricis ecclesie in dicta capella de Henred diuina debere celebrari saluis omnibus ad iura parochialia matricis ecclesie pertinentibus Ne ergo processu temporis ea que per nos acta sunt in dubium possint deuocari una cum sigillo domini R Sari episcopi presenti scripto in modum cirographi confecto sigilla nostra duximus apponenda Hiis testibus W archidiaconus Berkesire magistro A Essebi et Valentino canonico Sari Gileberto persona de Stapelbrigge magistro Rogero de Wriham Ricardo de Turberuile Thoma de Mascay Iohanrie de Winkeholt Ricardo de Henred et multis aliis