Charter Document - 05580004
| Charter Number: | 05580004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesia filiis illi qui prius salutem Literas domini pape Innocentii tertii in hec verba suscepimus [] Harum igitur auctoritate quum partibus presentibus causa prenominata in nostra ventilaretur presentia dominus episcopus inter cetera proposuit quod episcopi Wigornenses et eorum officiales causas matrimoniales et sacrilegii de parochianis monachorum in valle consistentibus tractare et definire solebant quibus cognitionibus monachi preter juris ordinem ipsum spoliaverunt ideoque restitutionem sibi fieri postulavit Admissis igitur super his prout ordo juris exigebat testibus quum episcopus prenotata que intendebat non probasset in illo possessorio monachos ab impetitione episcopi salva proprietatis causa auctoritate judiciali absolvimus
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesia filiis illi qui prius salutem Literas domini pape Innocentii tertii in hec verba suscepimus []embed Harum igitur auctoritate quum partibus presentibus causa prenominata in nostra ventilaretur presentia dominus episcopus inter cetera proposuit quod episcopi Wigornenses et eorum officiales causas matrimoniales et sacrilegii de parochianis monachorum in valle consistentibus tractare et definire solebant quibus cognitionibus monachi preter juris ordinem ipsum spoliaverunt ideoque restitutionem sibi fieri postulavit Admissis igitur super his prout ordo juris exigebat testibus quum episcopus prenotata que intendebat non probasset in illo possessorio monachos ab impetitione episcopi salva proprietatis causa auctoritate judiciali absolvimus
