Charter Document - 05479930
| Charter Number: | 05479930 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1287 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Gloucestriam a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Eadwardi filii regis Henrici decimo quinto coram Willelmo de Saham Ricardo de Boylonde Rogero Loveday et Johanne de Metingham justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Gamages abbatem Sancti Petri Gloucestrie querentem et Johannem filium Anselmi de Gurnay deforciantem de quinque solidatis terre et redditus cum pertinentiis in Beverestan et de advocatione ecclesie ejusdem ville unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predicta tenementa et predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis vel ecclesie Sancti Petri de Gloucestria ut illa que idem abbas et ecclesia sua predicta habuerunt de dono Anselmi de Gurnay patris predicti Johannis cujus heres ipse est habendum et tenendum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Johanne et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et predictus Johannes et heredes sui warantizabunt et acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predicta tenementa et predictam advocationem predicte ecclesie cum pertinentiis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam contra omnes homines in perpetuum Et idem abbas recepit predictum Johannem et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum Et hec concordia admissa fuit eo quod constabat justiciariis de assensu et voluntate ipsius domini regis per inspectionem carte sue nuper confecte Anselmo de Gurnay patri predicti Johannis in qua continetur quod idem Anselmus libere possit predicta tenementa cum advocatione predicta conferre predictis abbati et conventui et similiter per inspectionem carte ejusdem domini regis eodem tempore scilicet post statutum confecto predictis abbati et conventui quod predicta tenementa et advocationem predicte ecclesie libere possint recipere non obstante statuto ipsius domini regis edito ne terre vel tenementa ad manum mortuam devenirent
