Charter Document - 05470930
Charter Number: | 05470930 |
---|---|
Cartulary Title: | Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1287 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Johannes filius Anselmi de Gurney summonitus fuit ad respondendum abbati Sancti Petri Gloucestrie de placito quod teneat ei conventionem factam inter ipsum abbatem et Anselmum de Gurney patrem ipsius Johannis cujus heres ipse est de sex solidatis terre cum pertinentiis in Beverstan et de advocatione ecclesie ejusdem ville [] Et Johannes venit et concordati sunt Et predictus abbas dat dimidiam marcam pro licentia concordandi Et est concordia talis quod predictus Johannes recognovit predictam terram et advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Petri Gloucestrie ut illas quas idem abbas habet de dono predicti Anselmi patris predicti Johannis cujus heres ipse est habenda et tenenda eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Johanne et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et predictus Johannes et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent [] Et quia nuper statutum fuit quod nulla tenementa ad manum mortuam ex tunc devenirent quesitum est ab ipso abbate si quid habeat per quod concordia ista in curia domini regis sit affirmanda qui cartam domini regis profert in hec verba [] Ideo predictus abbas habeat inde chyrographum []
Markups
Names Markup:
Johannes filius Anselmi de Gurney summonitus fuit ad respondendum abbati Sancti Petri Gloucestrie de placito quod teneat ei conventionem factam inter ipsum abbatem et Anselmum de Gurney patrem ipsius Johannis cujus heres ipse est de sex solidatis terre cum pertinentiis in Beverstan et de advocatione ecclesie ejusdem ville [] Et Johannes venit et concordati sunt Et predictus abbas dat dimidiam marcam pro licentia concordandi Et est concordia talis quod predictus Johannes recognovit predictam terram et advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue Sancti Petri Gloucestrie ut illas quas idem abbas habet de dono predicti Anselmi patris predicti Johannis cujus heres ipse est habenda et tenenda eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Johanne et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et predictus Johannes et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent [] Et quia nuper statutum fuit quod nulla tenementa ad manum mortuam ex tunc devenirent quesitum est ab ipso abbate si quid habeat per quod concordia ista in curia domini regis sit affirmanda qui cartam domini regis profert in hec verba []embed Ideo predictus abbas habeat inde chyrographum []