Charter Document - 05451162

Charter Document - 05451162


Charter Number: 05451162
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1133 - 1307
Date type:
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Presentatum est per xxii quod abbatissa de Godestowe per duodecim annos elapsos tempore domini regis nunc obstupavit quendam cursum aque in Tamese de vocatum Moreheved infra libertate et dominium domine regine de Lacton et dictum cursum divertit ad nocumentum prefate regine et totius patrie Et preceptum fuit vicecomiti quod venire faceret prefatam abbatissam coram Johanne atte Lee et sociis suis justiciariis apud Heghworth die mercurie proxima post festum Mathei apostoli ad respondendum domino regi Et abbatissa per Johannem Mondy attornatum suum modo venit et dicit quod ipsa est domina manerii de Westeton quod quidem manerium ipsa tenet ut de iure abbatie sue predicte quod quidem manerium est infra dominium prefate domine regine absque hoc quod ipsa levavit aliquod nocumentum seu cursum aque divertit prout per pres predictam superius ei imponitur Ideo preceptum est vicecomiti quod venire faceret coram predictis justiciariis apud Marlebergh die lune proxima post festum sancte Lucie virginis de visu de Lacton xii per quos