Charter Document - 05450162
Charter Number: | 05450162 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1307 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Edwardus dei gratia rex Angl dominus Hibernie et dux Aquit omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Inspeximus tenorem recordi et processus cuiusdam presentationis coram dilectis et fidelibus nostris Johanne de la Lea et sociis suis justiciariis nostris ad diversa transgressiones dampna gravamina et excessus in comitatu Wiltes audiend et terminand assign super abbatissam de Godestowe nuper facte quem coram nobis in cancellaria nostra venire fecimus in hec verba Wiltes sessiones [] Et qui nec ad recognitionem quia tam ad quem diem vicecomes non misit breve Ideo sicut prius preter est vicecomes quod venire faceret hic die martis tunc proxima sequente xii de visu predicto ad recognitionem in forma predicta Ad quem diem venit predicta abbatissa per predictum attornatum suum et iurati similiter venerunt qui dicunt super sacrum suum quod predicta abbatissa tenet manerium predictum ut de fundatione abbatie predicte Et dicunt quod ab antiquo quedam petre posite fuerunt apud le Mereheved et cum ferro et plumbo simul iuncte sunt que quidem petre sunt ad commodum omnium ibidem transeuncium seu terras et pratum ibidem habentium et quod predicta nunc abbatissa nec aliqua predecessorum suorum aliquod nocumentum ibidem nec infra manerium predictum fecerunt nec aliquem cursum divertit prout in present supponitur Ideo predicta abbatissa eat inde sine die salvo iure regine Nos autem tenorem recordi et processus predictorum ad requisitionem prefate abbatisse duximus exemplificand per presentes In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westm duodecimo die Februarii anno regni nostri tricesimo quinto
Markups
Names Markup:
Edwardus dei gratia rex Angl dominus Hibernie et dux Aquit omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Inspeximus tenorem recordi et processus cuiusdam presentationis coram dilectis et fidelibus nostris Johanne de la Lea et sociis suis justiciariis nostris ad diversa transgressiones dampna gravamina et excessus in comitatu Wiltes audiend et terminand assign super abbatissam de Godestowe nuper facte quem coram nobis in cancellaria nostra venire fecimus in hec verba Wiltes sessiones []embed Et qui nec ad recognitionem quia tam ad quem diem vicecomes non misit breve Ideo sicut prius preter est vicecomes quod venire faceret hic die martis tunc proxima sequente xii de visu predicto ad recognitionem in forma predicta Ad quem diem venit predicta abbatissa per predictum attornatum suum et iurati similiter venerunt qui dicunt super sacrum suum quod predicta abbatissa tenet manerium predictum ut de fundatione abbatie predicte Et dicunt quod ab antiquo quedam petre posite fuerunt apud le Mereheved et cum ferro et plumbo simul iuncte sunt que quidem petre sunt ad commodum omnium ibidem transeuncium seu terras et pratum ibidem habentium et quod predicta nunc abbatissa nec aliqua predecessorum suorum aliquod nocumentum ibidem nec infra manerium predictum fecerunt nec aliquem cursum divertit prout in present supponitur Ideo predicta abbatissa eat inde sine die salvo iure regine Nos autem tenorem recordi et processus predictorum ad requisitionem prefate abbatisse duximus exemplificand per presentes In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westm duodecimo die Februarii anno regni nostri tricesimo quinto