Charter Document - 05430080

Charter Document - 05430080


Charter Number: 05430080
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis amen Lud[ouicus] Dei gratia Franc[orum] rex Notum facimus quod nos litteras clare memorie regis Ph[ilipp]i k[arissi]mi aui nostri vidimus in hec verba [] Nos igitur piis antecessorum nostrorum deuotionibus volentes obsequi donationes et concessiones predictas volumus et concedimus et ut predictorum centum mod[ium] elemosina firmior in posterum permaneant et stabilior nec ullo tempore sortiri valeat detrimentum eos in locis assignauimus subnotatis videlicet in censu Trelii decem et nouem mod[ios] et dimid[iam] et tres sextar[ios] ad mensuram Pissiac residuum in clauso nostro apud Trelium et in vineis Cantus Lupi saluo nob[is] vino rubeo de clauso nostro de Trel omnem iusticiam et omnia alia que in dictis locis habebamus nob[is] et nostris heredibus retinentes et si aliquid de dictis centum mod[iis] vini in locis determinatis deficeret volumus quod residuum in castellania Pissiac capiatur Isti autem centum modii per manum seruientis nostri qui pro tempore fuerit deliberabuntur et tradentur Volumus autem firmiter et precipimus ut ubicumque fuerimus seruiens noster qui pro tempore fuerit nuncio credibili dicte ecclesie cum patentibus litteris conuentus vina predicta sine difficultate qualibet et absque mora integre et sine diminutione deliberet atque tradat Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractare inferius annotato fecimus communiri Actum apud Sanctum Germanum in Laya anno incarnationis dominice MCC tricesimo quinto regni vero nostri anno nono astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Roberti buticularii Camerario nullo S[ignum] Amalrici constabularii []

Markups

Names Markup:



In nomine sancte et indiuidue Trinitatis amen Lud[ouicus] Dei gratia Franc[orum] rex Notum facimus quod nos litteras clare memorie regis Ph[ilipp]i k[arissi]mi aui nostri vidimus in hec verba []embed Nos igitur piis antecessorum nostrorum deuotionibus volentes obsequi donationes et concessiones predictas volumus et concedimus et ut predictorum centum mod[ium] elemosina firmior in posterum permaneant et stabilior nec ullo tempore sortiri valeat detrimentum eos in locis assignauimus subnotatis videlicet in censu Trelii decem et nouem mod[ios] et dimid[iam] et tres sextar[ios] ad mensuram Pissiac residuum in clauso nostro apud Trelium et in vineis Cantus Lupi saluo nob[is] vino rubeo de clauso nostro de Trel omnem iusticiam et omnia alia que in dictis locis habebamus nob[is] et nostris heredibus retinentes et si aliquid de dictis centum mod[iis] vini in locis determinatis deficeret volumus quod residuum in castellania Pissiac capiatur Isti autem centum modii per manum seruientis nostri qui pro tempore fuerit deliberabuntur et tradentur Volumus autem firmiter et precipimus ut ubicumque fuerimus seruiens noster qui pro tempore fuerit nuncio credibili dicte ecclesie cum patentibus litteris conuentus vina predicta sine difficultate qualibet et absque mora integre et sine diminutione deliberet atque tradat Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractare inferius annotato fecimus communiri Actum apud Sanctum Germanum in Laya anno incarnationis dominice MCC tricesimo quinto regni vero nostri anno nono astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Roberti buticularii Camerario nullo S[ignum] Amalrici constabularii []