Charter Document - 05430078

Charter Document - 05430078


Charter Number: 05430078
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Ea que ab antecessoribus nostris et precipue que a patre nostro Ludouico rege Francorum pietatis intuitu sanctis ecclesiis vel aliis locis venerabilibus sunt indulta non est nostri propositi aliquo modo extenuare sed opera misericordie immobili firmitate conseruare Nouerint igitur uniuersi presentes pariter ac futuri quod intuitu beatissimi martiris Thome quondam Cantuariensis archiepiscopi ad cuius tumulum pro salute anime et sanitate corporis impetranda pater noster in multa deuotione fuerat profectus conuentui monachorum sancte Trinitatis ibidem Deo seruientium centum modios vini ad mensuram Parisiensem singulis annis tempore vindemiarum in castellaria Pissiaci accipiendos in elemosinam concessit Conuentui etiam predicto indulxit quatinus de predictis centum modiis vini et de omnibus que ad esum et potum suum pertinere sacramento unius seruientis de mandato alicuius monachi de eodem conuentu probari poterit in omnibus passagiis suis et nostris quantum ad ipsum attinebat sint omnino liberi et immunes Quod factum patris nostri ne aliqua possit obliuione deleri vel aliqua malignantium inuidia violari manu nostre confirmationis apposita precipimus immutabiliter custodiri unde et sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato presentem cartam voluimus communiri Actum Madunte anno incarnationis domini mclxxx regni nostri anno primo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Signum comitis Theobaudi dapiferi nostri S[ignum] Guidonis buticularii S[ignum] Reginaudi camerarii S[ignum] Radulphi constabularii Data per manum secundi [] Hugonis cancellarii