Charter Document - 05400554

Charter Document - 05400554


Charter Number: 05400554
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu libertatem et immunitatem quas bone memorie Manasses Aurelianensis episcopus vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit sicut in ipsius authentico plenius continetur et vos eas juste ac pacifice obtinetis authoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad majorem etiam evidentiam authenticum ipsum huic nostre pagine de verbo ad verbum duximus inserendum [] Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Lugduni decimo septimo calendas februarii pontificatus nostri anno secundo

Markups

Names Markup:



Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Benedicti Floriacensis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere Sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu libertatem et immunitatem quas bone memorie Manasses Aurelianensis episcopus vestro monasterio et ejus prioratibus recognovit sicut in ipsius authentico plenius continetur et vos eas juste ac pacifice obtinetis authoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad majorem etiam evidentiam authenticum ipsum huic nostre pagine de verbo ad verbum duximus inserendum []embed Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Lugduni decimo septimo calendas februarii pontificatus nostri anno secundo