Charter Document - 05390044
Charter Number: | 05390044 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Leo episcopus servus servorum Dei Odoni religioso abbati venerabilis monasterii sancti Benedicti qui et Floriacensis in quo ipse requiescit in corpore ac per te in eodem monasterio venerabili tuisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benigna compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione assensum impertiri Ex hoc enim lucri potissimum premium apud conditorem omnium Deum obtinere confidimus dum venerabilia loca nostro fuerint adminiculo reparata et in hoc debemus omne studium habere ut quia nostris peccatis exigentibus rerum ordo nimis turbatus est illum in quantum Deo largiente possumus sustentare curemus Inde ergo valde gavisi sumus quia predictum cenobium beatissimi Benedicti qui est pater et dux monachorum reflorescere ad normam monastice religionis audimus nam cum ille monasticus ordo nimium ubique sit imminutus spes nobis inest quia si in illo cenobio quod est quasi caput et principium observantia regularis refloruerit cetera circum quaque posita quasi membra convalescant ut enim ait apostolus Gaudente uno membro reliqua membra congaudent sic e contra omne caput languidum et omne cor merens a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Ut ergo vestre conversationis propositum sicut certa verissimaque relatione comperimus quod filius noster Odo venerabilis abbas in hoc monasterio et venerabilis vir Hugo videlicet dux Francorum ibidem nuper stabilierunt alacrius et securius in regulari disciplina proficiat omnimodis loco illi favere ac suffragari nostra apostolica monitione ac auctoritate providere decrevimus Itaque per illam auctoritatem et potestatem quam Christus Dominus noster in beato Petro apostolorum principe rectoribus sancte ecclesie concessit per ejus quoque apostolice nostre auctoritatis decretum constituimus atque ordinamus ut nunquam locus ille aut res quelibet ad ipsum pertinentes sub alicujus potestate nisi tantum regi submittantur neque ipse rex vel aliquis princeps unquam ipsum locum tradat aut episcopo aut canonico vel alicui abbati sive laico homini aut cuilibet persone ad dominandum sed sicut predictus pater Benedictus constituit talem post discessum supradicti abbatis Odonis monachi habeant qualem omnis congregatio vel minima pars saniori consilio secundum Deum elegerint sive de ipsa congregatione sive de alia qualibet monastica fraternitate fuerit si autem quod absit talem personam eligere maluerint qui vel per munus vel per cupiditatem inanis glorie preesse voluerit hoc per nomen Domini et sancte genitricis ejus in cujus honore locus ipse dedicatus est necnon et beati Petri omnium ecclesiarum principis omnimodis prohibemus et quicumque vel de ipsis monachis vel de quolibet ordine qualiscumque persona aut in ordinando abbate aut in lesione rerum sive in detrahenda vel impedienda conversatione quam novelli fratres tenere visi sunt contrarius extiterit hunc sub anathematis vinculo innodamus donec humiliatus resipiscat Villas vero quas in opus fratrum per testamenti auctoritatem ab antiquis constat esse decretas id est ipsam vallem totam et Caput Cervium et Everam et Arminicurtem et Diacum atque Tauriacum et Sarmaciola vel quod apud Stampas habere videtur et Vinolium sive cetera quecumque in predicto testamento continentur ita sibi communiter fratres habeant ut nec ipse abbas nec aliqua persona in potestate alterius quicquam dirigere possit In ordinando autem abbate tam rex quam episcopi vel boni principes vel laici hanc potestatem juxta beati Benedicti preceptum habeant ut pravorum non permittant prevalere consensum sed talem constituant qui secundum regulam et religiosas predictorum patrum consuetudines preesse studeat Quia vero jam dictus ordo nimis pene ubique erat prevaricatus et nonnulli fratres in quibusdam cenobiis ingemiscunt quod nec ipsi absque proprietate conversari vel alios habere volentes emendare non possunt visum nobis est ut hanc licentiam tribuamus quod eis qui voluerint studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere a suis abbatibus non negetur sed tamdiu liceat illis permanere juxta consuetudinem quam invencrint apud fratres predicti cenobii quousque in suis monasteriis ordo regularis florere videatur e contra permittimus ut si alicui de [ipsis fratribus] onerosa conversatio fuerit ut suo potius detrimento [ipse] discedat ut non alios inquietet Ceterum immunitas [] auctoritatis nostre constituta sic illibata in omnibus locis ut nulla potestatis persona familiam distringere aut res ipsas usurpare aut inquietare presumat Verum ut hec omnia firmius teneantur quicumque adjutores ipsius cenobii fraternitatis in bono fuerint hos quantum nobis potestas a Deo per beatum Petrum collata est sicut sancte ecclesie fideles si emendare voluerint absolvimus illos vero qui contrarii quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo ut jam dictum est nisi resipuerint usque in diem Domini obligamus Pax et gratia Christi observantibus multiplicetur Scriptum per manum Theodori notarii et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense januario indictione XI Bene Valete Datum V idus januarii per manum Nicolai primicerii Summe Apostolice Sedis anno Deo propitio pontificatus domini nostri Leonis pontificis et universalis pape VII in sacratissima sede beati Petri apostoli III in mense et indictione suprascripta