Charter Document - 05400519

Charter Document - 05400519


Charter Number: 05400519
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Philippus permissione divina Bituricensis archiepiscopus Aquatanie primatus omnibus presentibus litteris inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos litteras nobilis viri Stephani domini de Sancto Bricio vidimus et de verbo ad verbum legimus sub hac forma [] Nos igitur qui non solum ecclesiarum verum etiam rerum ipsarum curam gerimus attendentes ecclesiam de Sancto Bricio in premissis nullatenus esse lesam sed potius in facultatibus augmentatam per recompensationem predictam ratum habemus et gratum et ob amorem et petitionem partium sigilli nostri munimine consignari fecimus quidquid superius continetur retinentes tamen nobis quod quicunque vicarius ad dictam vicariam fuerit institutus presentabitur nobis et successoribus nostris vel officiali nostro et nos vel successores nostri vel officialis noster si fuerit idoneus recipiemus eumdem si vero fuerit minus sufficiens mandabimus eidem domino ut alie persone vicariam conferat antedictam et receptum a nobis obedientiam et mandata nostra et officialis nostri servare jurabit prout superius est expressum Datum anno Domini MCCXL mense junio

Markups

Names Markup:



Philippus permissione divina Bituricensis archiepiscopus Aquatanie primatus omnibus presentibus litteris inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos litteras nobilis viri Stephani domini de Sancto Bricio vidimus et de verbo ad verbum legimus sub hac forma []embed Nos igitur qui non solum ecclesiarum verum etiam rerum ipsarum curam gerimus attendentes ecclesiam de Sancto Bricio in premissis nullatenus esse lesam sed potius in facultatibus augmentatam per recompensationem predictam ratum habemus et gratum et ob amorem et petitionem partium sigilli nostri munimine consignari fecimus quidquid superius continetur retinentes tamen nobis quod quicunque vicarius ad dictam vicariam fuerit institutus presentabitur nobis et successoribus nostris vel officiali nostro et nos vel successores nostri vel officialis noster si fuerit idoneus recipiemus eumdem si vero fuerit minus sufficiens mandabimus eidem domino ut alie persone vicariam conferat antedictam et receptum a nobis obedientiam et mandata nostra et officialis nostri servare jurabit prout superius est expressum Datum anno Domini MCCXL mense junio