Charter Document - 05400386
Charter Number: | 05400386 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos litteras dilecti nostri Anselmi de Boterviller inspeximus sub hac forma [] Nos autem ad petitionem partium presentes litteras sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato salvo in omnibus jure nostro et alieno confirmavimus Actum apud Sanctum Germanum in Lava anno incarnati Verbi MCCXXI regni vero nostri XL tertio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Buticulario nullo S Bartholomei cemararii S Mathei constabularii Data vacante cancellario
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos litteras dilecti nostri Anselmi de Boterviller inspeximus sub hac forma []embed Nos autem ad petitionem partium presentes litteras sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato salvo in omnibus jure nostro et alieno confirmavimus Actum apud Sanctum Germanum in Lava anno incarnati Verbi MCCXXI regni vero nostri XL tertio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Buticulario nullo S Bartholomei cemararii S Mathei constabularii Data vacante cancellario