Charter Document - 05390001
Charter Number: | 05390001 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0651 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Vir Domini sanctissimus Anianus inter cetera que a Deo possedit in hoc seculo precipuos et non segnes ad regendum suum sanctum Dei locum habuit patres Ex quibus unus benignissime effloruit Leodebodus nomine sanctitate scientia divitiis pollens et gloria hic autem fuit temporibus Chlotharii Francorum regis patris Dagoberti senioris et ejus in diebus monasterii sancti Aniani pater est electus Sane mortuo Chlothario et ejus filio Dagoberto Chlodoveus inclitus ei successit in regno justicie et pietatis amictus ornamento Ad quem accedens memoratus abba facto et dicto impetravit vicum Floriacum monachorum usibus preparandum dans pro eo agello Attiniacum cum cunctis sibi adjacentibus super Axonam fluvium situm Unde memor sui de his testamentum condidit regia auctoritate munivit et eum in archivo monasterii sancti Petri quod ipse postea edificavit custodiri fecit in quo heredes fecit Floriaci fisci fratres Floriacenses ex toto sicut et a rege eum emerat corde devoto Ubi que et quanta regie potestati Jhesu Christi et domni Petri et sancti Aniane Francorum regis Chlodovei submiserit subjecta declarat epistola Explicit premium [] Hic autem precipuus abba Leodebodus quantum locum Floriacensem dilexerit in quibusdam suis factis agnosci valet nam in Camberon et Rosdon villis a se sancto Petro datis hanc ipse consuetudinem tenuit et fratribus Floriacensibus tenendam reliquit ut quilibet ecclesias in quarum parrochiis ipse ville sunt possideret media pars decime agrorum et vinearum in quibusdam locis ipsarum villarum in aliquibus vero tota ad dominium perveniret fratrum qui videlicet usus hactenus servatur Quodque magis eum divitem fuisse declarat non est omittendum emisse videlicet illum hereditatem Thome cujusdam Parisiaci civis obrizi auri mille et sexcentis solidis testatur hoc carta memorati venditoris ad ipsum domnum Leodebodum facta in nostris archivis recondita licet vetustate consumpta Cujus hereditatis in territorio Aurelianorum site media pars ab eo huic sacro collata est loco alia medietate monasterio sancte Marie remanente quod quidam Johannes ut suprascriptum est a fundamentis construxerat cujusque idem Dei famulus Leodebodus abba extitit habens sub se Fulchaldum nobilem virum Quartam quoque partem de Suncanto atque villam Warentiarias a Machilde femina CCC probatis auri solidis et villam Rosdon ab Auderanno CC ejusdem metalli emit solidis Ipse vero usque ad XVIII annum memorati regis Chlodovei perdurans postmodum laudabilis vite cursum sancto fine conclusit Repperiuntur autem ab incarnatione Domini non plures quam DCXX preterisse anni donec a domno Leodebodo fabrica hujus sacri cepta est cenobii auxiliante Domino nostro Jhesu Christo qui vivit et regnat Explicit Testamentum Leodebodi Abbatis Monasterii Sancti Aniani quod factum est sub Chlodoveo Rege Francorum filio Dagoberti senioris fiat fiat
Markups
Names Markup:
Vir Domini sanctissimus Anianus inter cetera que a Deo possedit in hoc seculo precipuos et non segnes ad regendum suum sanctum Dei locum habuit patres Ex quibus unus benignissime effloruit Leodebodus nomine sanctitate scientia divitiis pollens et gloria hic autem fuit temporibus Chlotharii Francorum regis patris Dagoberti senioris et ejus in diebus monasterii sancti Aniani pater est electus Sane mortuo Chlothario et ejus filio Dagoberto Chlodoveus inclitus ei successit in regno justicie et pietatis amictus ornamento Ad quem accedens memoratus abba facto et dicto impetravit vicum Floriacum monachorum usibus preparandum dans pro eo agello Attiniacum cum cunctis sibi adjacentibus super Axonam fluvium situm Unde memor sui de his testamentum condidit regia auctoritate munivit et eum in archivo monasterii sancti Petri quod ipse postea edificavit custodiri fecit in quo heredes fecit Floriaci fisci fratres Floriacenses ex toto sicut et a rege eum emerat corde devoto Ubi que et quanta regie potestati Jhesu Christi et domni Petri et sancti Aniane Francorum regis Chlodovei submiserit subjecta declarat epistola Explicit premium []embed Hic autem precipuus abba Leodebodus quantum locum Floriacensem dilexerit in quibusdam suis factis agnosci valet nam in Camberon et Rosdon villis a se sancto Petro datis hanc ipse consuetudinem tenuit et fratribus Floriacensibus tenendam reliquit ut quilibet ecclesias in quarum parrochiis ipse ville sunt possideret media pars decime agrorum et vinearum in quibusdam locis ipsarum villarum in aliquibus vero tota ad dominium perveniret fratrum qui videlicet usus hactenus servatur Quodque magis eum divitem fuisse declarat non est omittendum emisse videlicet illum hereditatem Thome cujusdam Parisiaci civis obrizi auri mille et sexcentis solidis testatur hoc carta memorati venditoris ad ipsum domnum Leodebodum facta in nostris archivis recondita licet vetustate consumpta Cujus hereditatis in territorio Aurelianorum site media pars ab eo huic sacro collata est loco alia medietate monasterio sancte Marie remanente quod quidam Johannes ut suprascriptum est a fundamentis construxerat cujusque idem Dei famulus Leodebodus abba extitit habens sub se Fulchaldum nobilem virum Quartam quoque partem de Suncanto atque villam Warentiarias a Machilde femina CCC probatis auri solidis et villam Rosdon ab Auderanno CC ejusdem metalli emit solidis Ipse vero usque ad XVIII annum memorati regis Chlodovei perdurans postmodum laudabilis vite cursum sancto fine conclusit Repperiuntur autem ab incarnatione Domini non plures quam DCXX preterisse anni donec a domno Leodebodo fabrica hujus sacri cepta est cenobii auxiliante Domino nostro Jhesu Christo qui vivit et regnat Explicit Testamentum Leodebodi Abbatis Monasterii Sancti Aniani quod factum est sub Chlodoveo Rege Francorum filio Dagoberti senioris fiat fiat