Charter Document - 05351008
Charter Number: | 05351008 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Greffes du Parlement de Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne [de Dijon], des années 1341 à 1346. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1316 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In nomine domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexto decimo mense septembris nos Odetus Boyleaul de Dyuione carnifex et Nicola eius uxor Notum facimus uniuersis quod nos pro utilitate nostra et commodo emendenti uendimus imperpetuum pro nobis et heredibus nostris ac quictamus magistro Iohanni Aubrieti de Dyuione clerico et Guillemo eius fratri pro se et suis quinquaginta solidatas terre ad monetam Dyuionis bonorum ac legalium de ualore illorum Dyuionis quorumquelibet ualent quatuor turonenses annui et perpetui redditus precio uiginti quarumque librarum dictarum Dyuionis de quibus a dictis fratribus solutionem integram habuimus et recepimus in pecunia innumerata et de quibus tenemus nos plenarie pro contentis quasquidem quinquaginta solidatas terre annui ac perpetui redditus ad dictam monetas tenemur et promittimus pro nobis et nostris heredibus per iuramenta nostra super sanctas Dei euangelias corporaliter prestita et sub obligatione bonorum nostrorum omnium reddere et soluere imperpetuum annis singulis dictis fratribus et eorum heredibus ad festum natiuitatis Domini sub pena duodecim denariorum monete predicte in quibus uolumus nos et heredes nostros dictis fratribus et eorum heredibus teneri pro qualibet ebdomada qua nos uel heredes nostros deficere contingit in solutione dicti redditus ultra terminum facienda dictas quaslibet quinquaginta solidatas terre dictis fratribus et suis assedemus et assignamus super unam domum sitam in burgo Dyuionis iuxta domum heredum Ualteri Candelari et domum Guioneti Pougot item et super quandam aliam domum sitam in loco ubi dicitur ou cors super Susionem iuxta domum Agnetis uxoris Guillemi de Praneto et domum decani et capellani capelle ducis de Dyuione Uolentes et concedentes quod si deficeremus quod absit in solutione dictarum dictarum quinquaginta solidatarum terre annuatim dictis fratribus et suis prout promictitur facienda dicti fratres uel uxor heredes sua propria auctoritate sine clamore uel ostensione alicuius curie seu iudicis ad predicta omnia in dictis assessione et assignatione contenta possint recurrere ea quibus tenere et possidere fructus et exitus suos facere leuare et percipere ex eisdem quousquelibet a nobis uel nostris heredibus eisdem super unoquoque deffectum integraliter satisfactum Et ad premissa tenenda uolumus nos compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie Cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogauimus apponi Actum in presentia Johannis Rateti notarii dyuionensis Thieureti Bourioise et Guillemeti de Geneigneyo testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis