Charter Document - 05260101
Charter Number: | 05260101 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Nos Sybilla relicta domini Poncii de Chaponay militis et Humbertus Dentus ciuis lugdunensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino et notitiam rei geste Uniuersitati vestre notum facimus quod cum discordia mota esset inter nos ex una parte et viros venerabiles religiososque abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani diuionensis ex altera super iure positionis furnerii in quodam furno sito apud Diuionem in parochia Sancti Nicolai in vico ante ecclesiam dicti Sancti Nicolai in quo furno tam ego Sibilla quam ego prefatus Humbertus et Joanna uxor mea medietatem per omnia tam in proprietate quam in prouentibus eiusdem furni et iure positionis furnerii plenarie habebamus item petebamus a prefatis abbate et conuentu medietatem pro indiuiso aliorum duorum furnorum in eadem parochia sitorum cum pertinentiis et proprietatibus ipsius medietatis que omnia ego Humbertus predictus dicebam mihi collata ipsius Sibille uxoris mee tandem cum diu durasset discordia me mouata mediantibus bonis viris in quos dicte partes compromiserunt alte et basse de tenendo dicto seu arbiterio dictorum uirorum sub pena centum marcharum argenti apposita et ad inuicem stipulata firma pax et amicabilis compositio inter partes predictas facta fuit super predictis omnibus in hac forma [] In cuius rei testimonium nos Petrus miseratione diuine tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis et nos Philippus Dei gratia prime lugdunensis ecclesie electus et nos [] archidiaconus lugdunensis ad petitionem dictorum abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis ex una parte et dictorum domine Sibille Humberti et Joanna ex altera presentibus litteris Sigilla nostra fecimus apponi Datum anno millesimo ducentesimo quadragesimo septimo
Markups
Names Markup:
Nos Sybilla relicta domini Poncii de Chaponay militis et Humbertus Dentus ciuis lugdunensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino et notitiam rei geste Uniuersitati vestre notum facimus quod cum discordia mota esset inter nos ex una parte et viros venerabiles religiososque abbatem et conuentum ecclesie Sancti Stephani diuionensis ex altera super iure positionis furnerii in quodam furno sito apud Diuionem in parochia Sancti Nicolai in vico ante ecclesiam dicti Sancti Nicolai in quo furno tam ego Sibilla quam ego prefatus Humbertus et Joanna uxor mea medietatem per omnia tam in proprietate quam in prouentibus eiusdem furni et iure positionis furnerii plenarie habebamus item petebamus a prefatis abbate et conuentu medietatem pro indiuiso aliorum duorum furnorum in eadem parochia sitorum cum pertinentiis et proprietatibus ipsius medietatis que omnia ego Humbertus predictus dicebam mihi collata ipsius Sibille uxoris mee tandem cum diu durasset discordia me mouata mediantibus bonis viris in quos dicte partes compromiserunt alte et basse de tenendo dicto seu arbiterio dictorum uirorum sub pena centum marcharum argenti apposita et ad inuicem stipulata firma pax et amicabilis compositio inter partes predictas facta fuit super predictis omnibus in hac forma []embed In cuius rei testimonium nos Petrus miseratione diuine tituli sancti Marcelli presbiter cardinalis et nos Philippus Dei gratia prime lugdunensis ecclesie electus et nos [] archidiaconus lugdunensis ad petitionem dictorum abbatis et conuentus Sancti Stephani diuionensis ex una parte et dictorum domine Sibille Humberti et Joanna ex altera presentibus litteris Sigilla nostra fecimus apponi Datum anno millesimo ducentesimo quadragesimo septimo