Charter Document - 05252030
Charter Number: | 05252030 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio nobili uiro Hugoni duci Burgundie salutem et apostolicam benedictionem petitionibus nobilium et potentum uirorum que rationi et honestati noscuntur inuiti animo nos conuenit placido condescendere et eas libenter et efficaciter exaudire ut ad ecclesiarum commodum et profectum feruentius accendantur cum in eorum iustis petitionibus ab apostolica sede facile se nouerint exaudiri inde est quod deuotionis feruore et instantia tue petitionis iuducti fundum quem apud Diuionem pro ecclesia et officiis eius edificandis beato Petro ac nobis liberaliter obtulisti in ius et proprietatem nostram et ecclesie romane recepimus et ibidem ecclesiam construendi que soli romano pontifici debeat respondere tibi facultatem et licentiam indulgemus auctoritate apostolica prohibentes necui episcopo uel alii ecclesiastice persone Liceat quicquam iuris sibi in eadem ecclesia uel clericis eidem ecclesie seruientibus vendicare