Charter Document - 05250030

Charter Document - 05250030


Charter Number: 05250030
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis decano et capitulo capelle ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones reditus exemptiones libertates et immunitates quas bone memorie Hugo dux Burgundie predicte capelle pia liberalitate gessit sicut ea iuste ac pacifice obtinetis et in autentico inde confecto cuius tenorem presentibus iussimus litteris annotari plenius continetur uobis et per uos eidem capelle auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem autentici memorati est talis [] Datum Tusculi sexto idus nouembris

Markups

Names Markup:



Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis decano et capitulo capelle ducis diuionensis salutem et apostolicam benedictionem cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones reditus exemptiones libertates et immunitates quas bone memorie Hugo dux Burgundie predicte capelle pia liberalitate gessit sicut ea iuste ac pacifice obtinetis et in autentico inde confecto cuius tenorem presentibus iussimus litteris annotari plenius continetur uobis et per uos eidem capelle auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem autentici memorati est talis []embed Datum Tusculi sexto idus nouembris