Charter Document - 05199012
| Charter Number: | 05199012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Nos Hugo de Mortuo Mari officialis Curie Cant a partibus electus Radulphus de Cheddesden thesaurarius Lich et Henricus de Wyshawe officialis domini Coventr et Lich episcopi ordinatores ad hoc per dominum Coventr et Lich episcopum dati in quem fuit a partibus ut ordinaret consensum per ipsum vel per alios quibus ipse committeret vices suas inter religiosos viros abbatem et conventum de Deulacr ordinis Cisterciensis petentes ex una parte et magistrum Adam archidiaconum Cestr supradictum defendentem ex altera super dictis causa et ecclesia de Sandbach et omni iure quod alterutri partium conpetiit vel conpetere potuit super dicta ecclesia sic ordinamus et tanquam amicabiles compositores arbitramur quod salvis dicto magistro Adam fructibus collectis et aliis proventibus necnon et omnibus aliis rebus que solo non adherent abbas et conventus de Deulacr supradicti habeant et teneant ecclesiam de Sandbach in proprios usus inperpetuum salva competenti vicaria per episcopum loci diocesis secundum formam iuris taxanda et ordinanda et salvo eis iure presentandi dicto episcopo ydoneum clericum quotienscumque vacaverit ad eandem et quod dicti abbas et conventus qui pro tempore fuerint solvent de camera ipsorum predicto magistro Ada singulis annis quamdiu vixerit pure et absolute et absque omni conditione pro bono pacis et divino caritatis intuitu quadraginta marcas argenti nove monete et legalis ad duos anni terminos scilicet ad purificationem beate Marie virginis viginti marcas et die nativitatis beati Iohannis baptiste viginti marcas Fiet autem hec solutio singulis annis et terminis dicto magistro Ada vel certo nuntio suo quamdiu vixerit in prebendali ecclesia Sancti Iohannis Cestr et incipiet prima solutio in festo purificationis beate viriginis anno Domini MCC quinquagesimo sexto et sic Deinceps ut superius est expressum
