Charter Document - 05190639

Charter Document - 05190639


Charter Number: 05190639
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis hoc scriptum visuris vel audituris Rogerus permissione divina Coventr et Lichesfeldensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam nobilis viri domini Henrici de Lasci comitis Lincolnie factam dilectis filiis abbati et conventui loci benedicti de Stanlawe inspexisse in hec verba [] Quia vero periculosum esset fratribus dicti monasterii originale istud secum circumferre ut eius transcripto fides indubitata adhibeatur nos predictus episcopus presentibus sigillum nostrum ad requisitionem fratris Ade de Leyk predicti monasterii monachi fecimus apponi Dat aput Terve in octavis nativitatis beate Marie virginis anno gratie MCC octuagesimo quinto et consecrationis nostre vicesimo octavo

Markups

Names Markup:



Universis hoc scriptum visuris vel audituris Rogerus permissione divina Coventr et Lichesfeldensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam nobilis viri domini Henrici de Lasci comitis Lincolnie factam dilectis filiis abbati et conventui loci benedicti de Stanlawe inspexisse in hec verba []embed Quia vero periculosum esset fratribus dicti monasterii originale istud secum circumferre ut eius transcripto fides indubitata adhibeatur nos predictus episcopus presentibus sigillum nostrum ad requisitionem fratris Ade de Leyk predicti monasterii monachi fecimus apponi Dat aput Terve in octavis nativitatis beate Marie virginis anno gratie MCC octuagesimo quinto et consecrationis nostre vicesimo octavo