Charter Document - 05190328

Charter Document - 05190328


Charter Number: 05190328
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1258-1295 Volume 44
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1261
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

[] Dei gratia Coventr et Lich episcopus dilecto filio archidiacono Derb salutem gratiam et benedictionem Mandatum venerabilium patrum W Wygorniensis et E Sar Dei gratia episcoporum prelatorum universitatis Anglie procuratorum recepimus in hec verba [] Licet autem infra terminum supradictum propter huius mandati tardam susceptionem illud idem mandatum effectui emancipare non potuimus vobis tamen mandamus in virtute obedientie ac sub pena suspensionum firmiter iniungentes quatinus areragia decimarum clericorum tam secularium quam religiosorum archidiaconatus vestri redemptionem votorum et omnium obventionum ex quacumque causa domino regi pretextu crucis vel regni Cicilie a sede apostolica concessarum quocumque nomine censeantur necnon et tricesime dudum inposite sub formis diversis sicut alias in mandatis recepistis quadragesimam quoque de singulis beneficiis vestri archidiaconatus secundum taxationem iuratam colligi faciatis Ita quod dictam peccuniam per nos vel nostros Lond deferendam in crastino apostolorum Simonis et Iude in ecclesia cathedrali Lich exsolvendam promtam habeatis et paratam contradictores aut rebelles si qui fuerint sine personarum delectu per suspensionem excommunicationem et beneficiorum sequestrationem et alia sicut expedire videritis conpescendo Ad hec quia per provisionem in concilio nuper factam procuratores certi cum excusatione prelatorum mittuntur ad curiam et alii similiter sunt mittendi ad quorum expensas et salariam magnam oportebit peccuniam habere ad quam prelati soli tenentur vobis mandamus sub pena predicta quatinus a singulis abbatiis et prioratibus nostre diocesis exigatis pro rata possessionum suarum ad expensas et salaria moderatam peccunie quantitatem videlicet de mille marcis vel ultra quinque marcas et infra sicut rata deposcit contradictores ut prius tactum est et rebelles sententialiter conpescendo Valete

Markups

Names Markup:



[] Dei gratia Coventr et Lich episcopus dilecto filio archidiacono Derb salutem gratiam et benedictionem Mandatum venerabilium patrum W Wygorniensis et E Sar Dei gratia episcoporum prelatorum universitatis Anglie procuratorum recepimus in hec verba []embed Licet autem infra terminum supradictum propter huius mandati tardam susceptionem illud idem mandatum effectui emancipare non potuimus vobis tamen mandamus in virtute obedientie ac sub pena suspensionum firmiter iniungentes quatinus areragia decimarum clericorum tam secularium quam religiosorum archidiaconatus vestri redemptionem votorum et omnium obventionum ex quacumque causa domino regi pretextu crucis vel regni Cicilie a sede apostolica concessarum quocumque nomine censeantur necnon et tricesime dudum inposite sub formis diversis sicut alias in mandatis recepistis quadragesimam quoque de singulis beneficiis vestri archidiaconatus secundum taxationem iuratam colligi faciatis Ita quod dictam peccuniam per nos vel nostros Lond deferendam in crastino apostolorum Simonis et Iude in ecclesia cathedrali Lich exsolvendam promtam habeatis et paratam contradictores aut rebelles si qui fuerint sine personarum delectu per suspensionem excommunicationem et beneficiorum sequestrationem et alia sicut expedire videritis conpescendo Ad hec quia per provisionem in concilio nuper factam procuratores certi cum excusatione prelatorum mittuntur ad curiam et alii similiter sunt mittendi ad quorum expensas et salariam magnam oportebit peccuniam habere ad quam prelati soli tenentur vobis mandamus sub pena predicta quatinus a singulis abbatiis et prioratibus nostre diocesis exigatis pro rata possessionum suarum ad expensas et salaria moderatam peccunie quantitatem videlicet de mille marcis vel ultra quinque marcas et infra sicut rata deposcit contradictores ut prius tactum est et rebelles sententialiter conpescendo Valete