Charter Document - 05150050
Charter Number: | 05150050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs hoc scriptum uisuris uel audituris Willelmus dei gracia episcopus Hugo Decanus et Robertus thesaurarius Glasguenses eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in nostra presencia constitutis et auditis hinc inde propositis Nos diligenter causam examinantes licet arbitrium a venerabili uiro Episcopo Sancti Andree prolatum inuenissemus equum rite et bona fide prolatum Inuenimus tamen ecclesiam Dumblanensem per predictum episcopum Sancti Andree in taxacione redditus Decem marcarum lesam extitisse Quapropter uolentes ea que legitime acta sunt in sua firmitate persistere et ea que forte per errorem minus licite facta sunt ad statum debitum reuocare auctoritate qua fungebamur in recompensacionem illius lesionis abbatem et conuentum nomine monasterij de Lundors episcopo Dumblanensi et eius successoribus nomine ecclesie Dumblanensis in annua prestacione redditus Quinque marcarum sentencialiter condempnauimus arbitrio viri venerabilis Episcopi Sancti Andree in suo robore perdurante Quod quidem ratum habemus et illud sicut prouide factum est et in instrumento super hoc confecto continetur auctoritate apostolica qua fungebamur confirmauimus Actum apud Lyston xvj Kal Maij anno gracie MCCXXXV et ut hec nostra sentencia robur perpetue firmitatis obtineat huic scripto sigilla nostra apposuimus
Markups
Names Markup:
Omnibvs hoc scriptum uisuris uel audituris Willelmus dei gracia episcopus Hugo Decanus et Robertus thesaurarius Glasguenses eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus in nostra presencia constitutis et auditis hinc inde propositis Nos diligenter causam examinantes licet arbitrium a venerabili uiro Episcopo Sancti Andree prolatum inuenissemus equum rite et bona fide prolatum Inuenimus tamen ecclesiam Dumblanensem per predictum episcopum Sancti Andree in taxacione redditus Decem marcarum lesam extitisse Quapropter uolentes ea que legitime acta sunt in sua firmitate persistere et ea que forte per errorem minus licite facta sunt ad statum debitum reuocare auctoritate qua fungebamur in recompensacionem illius lesionis abbatem et conuentum nomine monasterij de Lundors episcopo Dumblanensi et eius successoribus nomine ecclesie Dumblanensis in annua prestacione redditus Quinque marcarum sentencialiter condempnauimus arbitrio viri venerabilis Episcopi Sancti Andree in suo robore perdurante Quod quidem ratum habemus et illud sicut prouide factum est et in instrumento super hoc confecto continetur auctoritate apostolica qua fungebamur confirmauimus Actum apud Lyston xvj Kal Maij anno gracie MCCXXXV et ut hec nostra sentencia robur perpetue firmitatis obtineat huic scripto sigilla nostra apposuimus