Charter Document - 05041049

Charter Document - 05041049


Charter Number: 05041049
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1327
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Karolus Dei gratia Francie et Navarre rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infrascriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes [] Nos autem omnia et singula in litteris suprascriptis contenta rata habentes et grata ea volumus laudamus approbamus ac tenore presencium nostra auctoritate regia confirmamus volentes et concedentes quod dicti religiosi et eorum successores premissa omnia et singula tenere et possidere perpetuo valeant pacifice et quiete absque coactione vendendi aut extra manum suam ponendi seu prestandi nobis vel nostris successoribus qualemcumque financiam pro eisdem nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo mense octobris

Markups

Names Markup:



Karolus Dei gratia Francie et Navarre rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos infrascriptas vidisse litteras formam que sequitur continentes []embed Nos autem omnia et singula in litteris suprascriptis contenta rata habentes et grata ea volumus laudamus approbamus ac tenore presencium nostra auctoritate regia confirmamus volentes et concedentes quod dicti religiosi et eorum successores premissa omnia et singula tenere et possidere perpetuo valeant pacifice et quiete absque coactione vendendi aut extra manum suam ponendi seu prestandi nobis vel nostris successoribus qualemcumque financiam pro eisdem nostro in aliis et alieno in omnibus jure salvo Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum nostrum presentibus litteris fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo mense octobris