Charter Document - 05041000

Charter Document - 05041000


Charter Number: 05041000
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1304
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos litteras infra scriptas vidisse formam que sequitur continentes [] Nos autem predictam financiam et omnia et singula rata et grata habentes eadem volumus laudamus et tenore presencium approbamus concedentes eisdem religiosis quod ipsi et successores sui predicta acquisita ut superius sunt expressa teneant imposterum et tenere possint perpetuo absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi absque prestatione financie cujuscumque salvo in omnibus aliis jure nostro et quolibet alieno Quod ut ratum et stabile perseveret presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri Actum Parisius anno Domini millesimo CCCC quarto mense maii

Markups

Names Markup:



Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos litteras infra scriptas vidisse formam que sequitur continentes []embed Nos autem predictam financiam et omnia et singula rata et grata habentes eadem volumus laudamus et tenore presencium approbamus concedentes eisdem religiosis quod ipsi et successores sui predicta acquisita ut superius sunt expressa teneant imposterum et tenere possint perpetuo absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi absque prestatione financie cujuscumque salvo in omnibus aliis jure nostro et quolibet alieno Quod ut ratum et stabile perseveret presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri Actum Parisius anno Domini millesimo CCCC quarto mense maii