Charter Document - 05030604
Charter Number: | 05030604 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Officialis Parisiensis conservator privilegiorum religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii a domino papa datus omnibus presbiteris per Senonensem provinciam constitutis salutem in Domino Noveritis nos litteras domini pape recepisse in hec verba [] Dei Cum igitur sicut ex parte dictorum religiosorum nobis est intimatum nonnulli contra tenorem dicte indulgentie temere veniendo ipsos religiosos et familiares ipsorum multimodis agravant et molestant possessiones res et domos ipsorum et familiarium ipsorum irreverenter invadendo et eciam capiendo in ipsorum et monasterii sui prejudicium non modicum et gravamen Cum autem ipsos et eorum privilegia teneamur defendere et salvare auctoritate domini pape nobis in hac parte commissa vobis in virtute obediencie precipiendo mandamus quatinus quocienscumque a nuncio dictorum religiosorum presentes litteras defferente fueritis requisiti moneatis omnes illos quos idem lator presentium vobis nominaverit qui possessiones vel res seu domos ipsorum irreverenter invaserint vel ceperint vel res ipsas quas ceperunt detinent restituant sine mora et ab hujusmodi molestatione desistant nec ipsos religiosos vel ipsorum familiares contra predictam indulgentiam perturbare vel molestare presumant Et si vobis de hujusmodi molestatione manifeste constiterit molestatores ipsos contradictorum et rebellium per excommunicationis sententiam monitione competenti premissa percellatis donec eisdem religiosis plenarie fuerit satisfactum nomina autem excommunicatorum nobis per vestras litteras rescribatis Si quis autem vestrum mandato nostro inmo potius apostolico inobediens quod absit extiterit noverit se suspensum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo mense maio P Aurelianensis
Markups
Names Markup:
Officialis Parisiensis conservator privilegiorum religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii a domino papa datus omnibus presbiteris per Senonensem provinciam constitutis salutem in Domino Noveritis nos litteras domini pape recepisse in hec verba []embed Dei Cum igitur sicut ex parte dictorum religiosorum nobis est intimatum nonnulli contra tenorem dicte indulgentie temere veniendo ipsos religiosos et familiares ipsorum multimodis agravant et molestant possessiones res et domos ipsorum et familiarium ipsorum irreverenter invadendo et eciam capiendo in ipsorum et monasterii sui prejudicium non modicum et gravamen Cum autem ipsos et eorum privilegia teneamur defendere et salvare auctoritate domini pape nobis in hac parte commissa vobis in virtute obediencie precipiendo mandamus quatinus quocienscumque a nuncio dictorum religiosorum presentes litteras defferente fueritis requisiti moneatis omnes illos quos idem lator presentium vobis nominaverit qui possessiones vel res seu domos ipsorum irreverenter invaserint vel ceperint vel res ipsas quas ceperunt detinent restituant sine mora et ab hujusmodi molestatione desistant nec ipsos religiosos vel ipsorum familiares contra predictam indulgentiam perturbare vel molestare presumant Et si vobis de hujusmodi molestatione manifeste constiterit molestatores ipsos contradictorum et rebellium per excommunicationis sententiam monitione competenti premissa percellatis donec eisdem religiosis plenarie fuerit satisfactum nomina autem excommunicatorum nobis per vestras litteras rescribatis Si quis autem vestrum mandato nostro inmo potius apostolico inobediens quod absit extiterit noverit se suspensum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo mense maio P Aurelianensis