Charter Document - 05030559

Charter Document - 05030559


Charter Number: 05030559
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio officiali Parisiensi salutem et apostolicam benedictionem Sicut dilecti filii abbas et conventus monasterii Vallium Sarnay nobis exponere curaverunt tam ipsi quam predecessores eorum terras decimas piscarias possessiones redditus et res alias ipsius monasterii datis super hoc litteris et prestitis juramentis necnon et penis adjectis in enormem lesionem ipsius nonnullis abbatibus militibus clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt quorum aliqui super hiis litteras confirmationis in forma communi a sede apostolica impetrarunt Nos igitur eorumdem abbatis et conventus supplicationibus inclinati discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis ejusdem monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta non obstantibus predictis juramentis penis et litteris seu confirmationibus ad jus et proprietatem ipsius studeas legitime revocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Laterani nonis maii pontificatus nostri anno secundo