Charter Document - 05020343
Charter Number: | 05020343 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus quod nos litteras clare memorie karissimi avi nostri Philippi quondam regis Francorum illustris vidimus in hec verba [] Nos autem litteras predicti avi nostri sicut superius continentur ob anime nostre et karissimi patris nostri Ludovici et karissime matris nostre B[lanche] regine et antecessorum nostrorum animarum remedium teneri volentes et servari presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato fecimus communiri Actum apud Sanctum Germanum in Laya anno ab incarnatione Domini MCC tricesimo tercio regni vero nostri octavo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo S Roberti buticularii S Bartholomei camerarii S Amalrici constabularii Data vacante cancellaria
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus quod nos litteras clare memorie karissimi avi nostri Philippi quondam regis Francorum illustris vidimus in hec verba []embed Nos autem litteras predicti avi nostri sicut superius continentur ob anime nostre et karissimi patris nostri Ludovici et karissime matris nostre B[lanche] regine et antecessorum nostrorum animarum remedium teneri volentes et servari presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato fecimus communiri Actum apud Sanctum Germanum in Laya anno ab incarnatione Domini MCC tricesimo tercio regni vero nostri octavo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo S Roberti buticularii S Bartholomei camerarii S Amalrici constabularii Data vacante cancellaria