Charter Document - 05020078
Charter Number: | 05020078 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam ob anime nostre et anime patris nostri remedium concessimus in perpetuum monacis de Sarnaco ut de bladis et vinis suis que labore suo de suis terris et vineis provenisse per legittimos testes constiterit nullam nobis per terram et aquam nostram donent consuetudinem quocumque illa duxerint Quod ut ratum et inconvulsum perpetuo maneat presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communimus Actum apud Sanctum Germanum in Loya anno ab incarnatione Domini MCLXXXVI regni nostri anno VII astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulfi constabularii Data vacante cancellaria